Quantum redactiones paginae "Etrusci" differant

Content deleted Content added
m Dionysius Halicarnasseus paginam
Linea 4:
 
== Historia ==
Origo gentis Etruscae est in dubio. Romani eorum oppida subiecerunt; olim multi credebant Etruscos Europae gentem non fuisse. Itaque [[Herodotus]] (ca. [[400 a.C.n.]]) tradidit eos a Lydia venisse<ref>''Clio'' 94</ref>; ceterum [[Dionysius Halicarnasseus]] (ca. [[100 a.C.n.]]) tradidit Italiae esse indigenasaborigines, ex populo antiquo ortos, qui lingua institutisque omnino unoquoque discrepavit.
 
Nonnulli investigatores crediderunt illas inscriptiones Lemnias, quae Graecae non sint sed linguae Etruscae similes esse videantur, quae porro sexto saeculo factas esse putantur, hypothesem Herodoti confirmare. Aliae investigationes autem rituum funereorum nuper monstraverunt Etruscos indigenas probabiliter fuisse. Caeremoniae funereae non mutatae sunt a tempore hominum priorum Villanovae usque ad tempus Etruscorum ipsorum.