Quantum redactiones paginae "Ioannes Franciscus Vacossin" differant

m
Summarium vacuum
mNo edit summary
mNo edit summary
Apud Vacossin prandium sumpsit anno fere 1780 [[Ioannes Iacobus Russavius]], sicut mox in opere ''[[Les Rêveries du promeneur solitaire]]'' narraverit:
:Ante paucas dies dominus F. me mulieremque meam suasit, contra mores meos, cenare modo campestri cum eo amicoque eius B. apud dominam [Vacossin] restauratricem, quae et ipsa cum filiabus duabus nobiscum cenavit. Media cena filia natu prima, recenter nupta, gravida, sibi statuit a me postulare aspere, oculis me vigilans, an liberos genuissem. Respondi, ad oculos rubescens, me hanc fortunam non iam habuisse. Convivas spectans malitiose subrisit. Res mihi, sicut et omnibus, perspicua fuit: responsum meum exspectabatur; etiam provocabatur ad voluptatem mei angoris fruendam (''Il y a quelque tems que M. F*** m'engagea contre mon usage a aller avec ma femme dîner en maniere de pique-nique avec lui et son ami B***, chez la Dame ***, restauratrice, laquelle et ses deux filles dînerent aussi avec nous. Au milieu du dîner, l'aînée, qui est mariée depuis peu et qui étoit grosse, s’avisa de me demander brusquement et en me fixant si j'avois eu des enfants. Je répondis en rougissant jusqu'aux yeux que je n'avois pas eu ce bonheur. Elle sourit malignement en regardant la compagnie: tout cela n'étoit pas bien obscur, même pour moi ... On s'attendoit à cette négative, on la provoquoit même pour jouir du plaisir de m'avoir fait sentir'').<ref>[[#Russavius (1782)]]</ref>
Nomen dominae Vacossin, a Russavio e libro suo omissum, scholiastae mox e manuscriptis eius reppererunt et in editionibus recentioribus inscripserunt. Via ''Grenelle-Saint-Honoré'', ad quam popina Vacossin olim florebat, hodierecentius ad honorem scriptoris ''[[via Ioannis Iacobi Russavii|rue Jean-Jacques Rousseau]]'' appellatur, minime causa popinae sed quia Russavius ad eandem viam habitabat.
 
== Notae ==