Quantum redactiones paginae "Dionysius Diderotus" differant

Content deleted Content added
m {{Lifetime|1713|1784|Diderotus, Dionysius}}
No edit summary
Linea 6:
In ex anno 1751 vulgato lexico ''[[Encyclopédie]]'' commentationes Dideroti res technicas, artificia, philosophiam, physicam et chemiam comprehenderunt. Eius polyhistoricum ingenium permittebat, ut ipse idiota peritis absentibus lacunas farciret. Theoriae eius de [[theatrum|theatro]], quod classicis regulis eripiendum esse censuit atque in statum magis naturalem reducere voluit, in praxim vertit in dramatibus suis »Le fils naturel« (1757) et »Le père de famille« (1758). Reapse ambae res lacrimosae atque virtutem docentes nemini placuerunt anticipantes drama burgense, quod dicitur. Quod genus in [[Germania]] maioris aestimabatur (cf. e.g. [[Augustus Gulielmus Iffland|Iffland]], [[augustus de Kotzebue|Kotzebue]]) quam in Francogallia.
[[File:Encyclopedie de D'Alembert et Diderot - Premiere Page - ENC 1-NA5.jpg|thumb|Encyclopaeidae tomus primus, 1751]]
Varietas ingeniorum Dideroticorum testimonium iucundum perhibent »Les Salons«, historiunculae de Academiae Parisiensis expositionibus annis inter 1765 et 1767 celebratis, ubi nugis doctis veritas naturalis tamquam postulatio principalis praesentatur. Itaque haec criticae ratio quoque Diderotum patrem habuit. Multitudo narratiuncularum [[mythistoria]]rumque post mortem edita est, salvo opere taedioso »Bijoux indiscrets« (1748).
 
[[Fasciculus:Louis-Michel_van_Loo_001.jpg|right|thumb|200px|Dionysius Diderotus, a Ludovico Michaeli van Loo]]
Harum rerum maxime levis esse videtur »Jacques le fataliste«; melior autem et [[naturalismus (philosophia)|naturalismo]] plena est fabula Milesia »La Religieuse«. Famam maximam autem habuit »Le neveu de Rameau«, quam [[Ioannes Volfgangus Goethius]] in [[Germania]] notam fecit, speculum quoddam laetum et ridens dicens verum de discriminibus socialibus.