Quantum redactiones paginae "Nicolaus Chamfort" differant

No edit summary
'''Nicolaus Chamfort''' (natus ''Sébastien-Roch Nicolas'' die [[6 Aprilis]] [[1741]] ad [[Augustonemetum|Clarum Montem]] [[Arvernia]]e; [[Lutetia]]e die [[13 Aprilis]] [[1794]] mortuus) fuit [[scriptor]] [[Francia|Francicus]] et unus ex [[Moralistae Francici|Moralistis Francicis]].
== Vita ==
[[File:Plaque Chamfort, 10 rue Chabanais, Paris 2.jpg|thumb|Tabula in aedificio ubi poeta sibi mortem conscivit]]
Filius feminae patriciae et parochi de tenero ungui ab negotiatore Francisco Nicolas eiusque uxore educatus est, quorum infans paulo ante mortuus erat.<ref>Claude Arnaud: ''Chamfort – Die Frauen, der Adel und die Revolution.'' Matthes & Seitz, Berolini 2007</ref> Adulescens [[Lutetia]]m petivit et in ''Collegio Petri Grassin'' theologus factus est. Cursum honoris ecclesiasticum spernens paedagogi munere fungebatur et [[colonia Agrippina|Coloniae Agrippinae]] (anno 1761) et Lutetiae. Anno 1764 e scaenis Parisiensibus [[comoedia]] praetitulata ''La jeune Indienne'' feliciter producebatur, quippe quae notionem de cultibus humanis variis isto tempore sat popularem tractaret. Chamfort rhetor laudibus (e.g. ''Éloge de Molière'', 1769; ''Éloge de Lafontaine'', 1774) palmas tulit et tragoedia ''Mustapha et Zéaugir'' (1778) [[Maria Antonia Austriaca (regina Franciae)|Mariae Antoniae reginae]] plausum nactus est. Ibi de fratrum amore agitur, qui eventu maxime infausto concussus est. Victum pecuniarium annualem adeptus secretarius principis Ludovici V Iosephi (Bourbon-Condé) factus est. Anno 1781 autem in [[Academia Francica|Academiam Francicam]] cooptatus est. Maximi momenti est opus post mortem editum cui titulus ''Pensées, maximes, anecdotes, dialogues'' (1803).
 
19 131

recensiones