Quantum redactiones paginae "Nicolaus Chamfort" differant

'''Nicolaus Chamfort''' (natus ''Sébastien-Roch Nicolas'' die [[6 Aprilis]] [[1741]] ad [[Augustonemetum|Clarum Montem]] [[Arvernia]]e; [[Lutetia]]e die [[13 Aprilis]] [[1794]] mortuus) fuit [[scriptor]] [[Francia|Francicus]] et unus ex [[Moralistae Francici|Moralistis Francicis]].
== Vita ==
Filius feminae patriciae et parochi de tenero ungui ab negotiatore Francisco Nicolas eiusque uxore educatus est, quorum infans paulo ante mortuus erat.<ref>Claude Arnaud: ''Chamfort – Die Frauen, der Adel und die Revolution.'' Matthes & Seitz, Berolini 2007</ref> Adulescens [[Lutetia]]m petivit et in ''Collegio Petri Grassin'' theologus factus est. Cursum honoris ecclesiasticum spernens paedagogi munere fungebatur et [[colonia Agrippina|Coloniae Agrippinae]] (anno 1761) et Lutetiae. Anno 1764 e scaenis Parisiensibus [[comoedia]] praetitulata ''La jeune Indienne'' feliciter producebatur, quippe quae notionem de cultibus humanis variis isto tempore sat popularem tractaret. Chamfort rhetor laudibus (e.g. ''Éloge de Molière'' , 1769; ''Éloge de Lafontaine'', 1774) palmas tulit et traegoediatragoedia ''Mustapha et Zéaugir'' (1778) [[Maria Antonia Austriaca (regina Franciae)|Mariae Antoniae reginae]] plausum nactus est. Ibi de fratrum amore agitur, qui eventu maxime infausto concussus est. Victum pecuniarium annualem adeptus secretarius principis Ludovici V Iosephi (Bourbon-Condé) factus est. Anno 1781 autem in [[Academia Francica|Academiam Francicam]] cooptatus est. Maximi momenti est opus post mortem editum cui titulus ''Pensées, maximes, anecdotes, dialogues'' (1803).
 
[[res novae Francicae|Rebus novis Francicis]] saevientibus Chamfort haesitanter varios inter greges pendebat. Sententias praeconiales, dictus, orationes factionibus diversis copiose dabat. Verisimiliter Chamfort ipse illud praeclarum manifestum [[Emmanuel Iosephus Sieyès|Emmanuelis Iosephi Sieyès]] ''Qu’est-ce que le Tiers État?'' titulavit.<ref>A. Reissig: "Sébastien-Roch-Nicolas Chamfort. Ein Schriftsteller Aus Der Französischen Revolutionszeit." Apud: ''Zeitschrift Für Neufranzösische Sprache Und Literatur,'' tomus 5, 1883, p. 251: [https://www.jstor.org/stable/40609325?seq=1#metadata_info_tab_contents textus completus]</ref> [[Honoratus Gabriel de Riqueti, comes de Mirabeau]] dixit Nicolaum Chamfort ''Orationem contra academias'' et dictum revolutionarium ''guerre aux chateaux, paix aux chaumières'' pepigisse.<ref>Hasselbach, Karlheinz: ''Georg Büchner.'' Literaturwissen für Schule und Studium. Reclam, Stuttgart 1997. p. 27.</ref>. Anno 1834 [[Georgius Büchner]] id in schedula volitanti praetitulata ''Der Hessische Landbote'' Theodisce ''(Friede den Hütten - Krieg den Palästen)'' vulgavit et praedicavit.
19 131

recensiones