Quantum redactiones paginae "Renatus Cartesius" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
No edit summary |
||
Linea 146:
{{Citatio|Cùm autem quid verum sit non satis clare & distincte percipio, si quidem a judicio ferendo abstineam, clarum est me recte agere, & non falli. Sed si vel affirmem vel negem, tunc libertate arbitrii non recte utor; atque [60] si in eam partem quae falsa est me convertam, plane fallar.|Quarta meditatio, 12}}
Hic meditator, alter ego Cartesii, cum scepticis antiquis consentire videtur: cum rerum natura non satis clare et distncte percipi potest, ab iudcio abstinendum est. At tamen [[circulus Cartesianus]], qui dicitur, lectorem sollicitare videtur. Nam ex una parte Cartesius Deum ait nostras ideas claras et distinctas praestare, ex altera exsistentiam Dei ait ideis nostris claris et distinctis praestari. Quam reclamationem [[Antonius Arnaud]] cum multis aliis e vestigio fecit. Quae contradictio tantam inspiravit disputationem, quae nondum finita esse videatur.
Adhuc meditator et se ipsum et Deum exsistere certo scit. In '''quinta meditatione'''("de essentia rerum materalium, et de Deo quod exstat") hunc numerum ad externas res meteriales extendere nititur. Etiam altero argumento Deum esse demonstrat. Sed primo probandum est, an quid certi de exsistentia rerum corporearum consequi, et quid de iis accurate imaginari possimus. Meditator examinat ideas suas, ad quas pertinent numerus et extensio ac notiones ab iis pendentes, sicut figurae, magnitudines, situs, durationes. Percipit se ideas habere rerum, quibus natura inmutabilis et aeterna est. Quae naturae a mente non pendunt, sicut idea [[triangulum|trianguli]], cui [[essentia]] per se est, sive extrinsecus est sive non est
{{Citatio|Quodque hîc maxime considerandum puto, invenio apud me innumeras ideas quarumdam rerum, quae, etiam si extra me fortasse nullibi existant, non tamen dici possunt nihil esse; & quamvis a me quodammodo ad arbitrium cogitentur, non tamen a me finguntur, sed suas habent veras & immutabiles naturas. Ut cùm, exempli causâ, triangulum imaginor, etsi fortasse talis figura nullibi gentium extra cogitationem meam existat, nec unquam extiterit, est tamen profecto determinata quaedam ejus natura, sive essentia, sive forma, immutabilis & aeterna, quae a me non efficta est, nec a mente meâ dependet.|Renatus Cartesius, ''Meditationes de Prima Philosophia,'' meditatio V, v (1641).}}Ḝ
|