Quantum redactiones paginae "Principia et parametra" differant
Content deleted Content added
m Recensiones a conlatore 187.254.0.222 (Disputatio) factas in superiorem redactionem a conlatore UV factam restitui Tag: Rollback |
de syntaxsi et lingua materna |
||
Linea 1:
{{syntaxis}}
'''Theoria principiorum et parametrorum''' est visio doctrinalis in modum [[grammatica generativa|linguisticae generativae]] concepta, quae aditum praebet ad qualibet [[lingua naturalis|lingua naturali]] loquentium cognitionem [[syntaxis|syntacticam]] eiusque originem describendam. Qua in descriptione ''principia'' generalia omnibus linguis communia et ''parametra'' propria singulis linguis peculiaria primas partes agunt.
Principia et parametra ab intio a [[Noam Chomsky]] et [[Howard Lasnik]] proposita sunt, ubi dicunt, "Propositum aditus P&P esse omnes sententias descriptivas in duas categorias reducere: omnibus linguis invariantem, et cuidam linguae peculiarem."<ref>* Chomsky, N. and Lasnik, H. (1993) Principles and Parameters Theory, in ''Syntax: An International Handbook of Contemporary Research'', Berlin: de Gruyter.</ref>
== Ratio ==
Impetus theoriae principiorum parametrorumque est duplex. Si Chomskium sequimur, tot sunt universalia inter linguas, quae non sint necessaria ad systema linguarum intelligendi functionale construendum, ut [[Novacula Occami|hypothesis minime multiplicata]] limites structurae linguarum existere teneat,<ref group=nb>Vide subter ut de aliis theoriis pro existentia universalium, sicut origine omnium linguarum communi, legas.</ref> quare dicit Chomsky, "[[Investigator Martianus|Investigatorem Martianum]] rationalem variationes (inter linguas) credere licet superficialiores inventurum, et collecturum unam exstare linguam humanam modo cum dialectibus minoribus."<ref>Chomsky, N. ''New Horizons in the Study of Language and Mind.'' Cambridge University Press, 2000</ref> Quidquid sit ratio uiversalium linguisticorum, praeterea constat [[liber]]os suam [[
== Exempla ==
|