Quantum redactiones paginae "Memum" differant

Content deleted Content added
m Recensiones a conlatore 185.209.176.177 (Disputatio) factas in superiorem redactionem a conlatore LilyKitty factam restitui
Tag: Rollback
fons
Linea 1:
'''Memum'''<ref>Vide e.g. situm [https://interretialia.tumblr.com/ Mema Interretialia].</ref> (Anglice ''meme'') est quidquid per variorum [[mores|morum]] et consuetudinum aliorumque exemplorum imitationem multiplicatur atque inter homines communicatur. Saepe cum '''[[idea]]''' comparatur; re vera, quam ob rem duobus opus sit [[Terminus technicus|terminis]] idem fere valentibus, nonnumquam quaeritur. At cum in ideis (opinionibus, existimationibus, religionibus, doctrinis, cett.) de rebus significativis agatur, memi proprium est per [[selectio naturalis|selectionem]] et successionem superstitare et sua sponte mutari. Mema enim sunt aemulae [[informatio]]nis particulae, quae sibi ipsis consulentes certatim se multiplicare suumque locum<ref>De "loco" ambigitur, quem memum quodque tenere contendat. Namque alii hunc locum putant in cerebro esse, alii autem in animo vel [[mens|mente]], alii denique in [[conscientia]] quadam collectiva. Hae quaestiones ad philosophiam scientiae pertinentes, quippe quae difficillimae sint, in hac symbola non resolventur.</ref> tenere contendunt. Constat memum ad vocabulum q.e. ''[[genum]]'' fictum esse. Ideo aliquando "genum culturale" appellari solet.
 
Studium memorum ''memetica'' appellatur.