Quantum redactiones paginae "Iohannes Albertus Fabricius" differant
Content deleted Content added
de munera sua |
No edit summary |
||
Linea 1:
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Iohannes Albertus Fabricius''' (natus [[Lipsia]]e die [[11 Novembris]] [[1668]];
==Vita==
Genitoribus mortuis [[Lipsia]]e et [[quedlinburgum|Quedlinburgi]] educatus est. Ex anno 1686 Lipsiae studebat theologiae, philologiae, medicinae. Inde ab anno 1693 apud familiares Bergedorf vitam degebat. Maximi momenti fuit vocatio anno 1694 ab [[ioannes Fredericus Mayer|Ioanne Frederico Mayer]] enuntiata ut [[Hamburgum]] peteret et bibliothecarius fieret. Mayer eum docuit scientificum laborem et doctoratu laureavit. Anno 1699 Iohannes Albertus successit [[vincentius Placcius|Vincentio Placcio]] philosopho oratorique in Gymnasio academio Hammonensi. Annis inter 1708 et 1711 rector factus et in Schola eruditorum ubi olim socer eius rectoris munere functus erat. Quamvis iterum atque iterum ab universitatibus variis invitaretur stabilitatem loci praetulit.
==Adeptiones et gravitudo==
Altercationes theologicas vitans latuit et in silentio biographica et bibliographica pro litteris Graecis et Latinis colligebat. Nec in Graecis nec in Latinis ulli epochae parcebat, ut multa pretiosa - ab antiquitate usque ad Medium Aevum et ultra - conflata sunt. Disciplinas multas quoad vitam antiquorum quotidianam obtulit (e.g. de rebus nummariis, calendariis) quae omnia posteriores libenter acceperunt et porro tradiderunt.
Anno 1697 Hamburgi edita est ''Bibliotheca latina'' (editio ab auctore novissima anno 1721/22; nova editio Lipsiae 1773), quae statim [[londinium|Londinii]] et [[venetiae|Venetiis]] reimpresa est. Sequebantur tomis in quattuordecim distributa ''Bibliotheca graeca'' (ab [[homerus|Homero]] usque Constantinopoleos halosin (Hamburgi 1705-28) et tomis in quinque ''Bibliotheca mediae et infimae latinitatis'' (ibidem, 1734-36). Accessit biliographia antiquitatum classicarum et Germanorum veterum, editiones [[apocrypha|apocryphorum]] et [[patres Ecclesiae|patrum Ecclesiae]], ''Centifolium Lutheranum'' (Hamburgi 1728-30; i.e. conspectus litterarum a [[martinus Lutherus|Luthero]] exaratarum) et historia [[missionarius|missionariorum]].
Item Hamburgi cultui atque humanitatis operam dabat libros suos vulgo aperturus. Cum aliis societatem linguisticam ''Teutschübende Gesellschaft'' condidit. Anno 1715 primo cum amico [[michael Richey|Michaele Richey]] generatim de idiomatibus disputationes iniit, postea definite de [[lingua Theodisca]] quam optime promovenda atque colenda. Cum dominis Richey et H. Brockes virtutes burgenses auctum annis inter 1724 et 1726 periodicum ethicum quoddam praetitulatum ''Patrioten'' edidit cuius momentum Germaniae fines transiit et editionibus pluribus coronatum est. Opera posteriora iam [[illuminismus|illuminismo]] oboedire videntur. Anno 1728 e lingua Anglica conversum est opus ''Himmlische Vergnügen in Gott'' (1728), anno 1732 Hamburgi et anno 1734 ibidem theologiae ignifera/aquatica (Pyro-Theologie, Hydro-Theologie) editae sunt ut naturae scientiae cum theologia piarentur. Reimarus autem, socero defuncto, palam atque vehementissime in dogmata et traditiones invectus et ingressus est.
Quamquam Fabricius Albert polyhistoricus ipse pauca nova creavit, laudanda est colligendi atque disponendi studium. A nonnullis putatur [[Godefridus Guilielmus Leibnitius|Leibnitii]] aemulus felix.
== Opera ==
|