Quantum redactiones paginae "Renatus Cartesius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 128:
* commenticiae, quae ex imaginatione nascuntur.
 
Deinde meditator noster hoc principium ad causalitatem pertinens definit: causam (ideae adventiciae) aeque veram esse oportet atque effectum; verbi causa, si imago elephanti ideam elephanti evocat, necesse est, ut imago non minus vera sit quam idea. Quod nisi ita esset, idea imagine evocari non potuit. Quo principio causalitatis usus meditator entia extra se versantia examinare incipit, et quidem fontes idearum quae ad ea referuntur. Arbitratur se ideas habere variorum entium materialium, aliorum hominum, bestiarum, [[angelus|angelorum]], nec non Dei. Ex quibus tamen putat ceteras praeter Dei et materialium entium ideas ex aliis ideis compositas esse posse. Quod autem ad ideas materiales attinet, non videtur talem habere, quae etiam ex eo ipso esse non possit. Itaque Deum, ut certissimam ideam adventiciam, investigare constituit.
 
Meditator exsistentiam Dei variis probare vult argumentis, quorum notissimum [[argumentum ontologicum]] est. Primum igitur praenuntiat se habere notionem vel ideam Dei, substantiae infinitae perfectaeque. Cui notioni debet aliqua esse causa, nam ex nihilo nihil fit. Necesse est causam non minus veram esse quam ideam. Meditator dubitationes et desiderationes ex indigentia oriri putat, atque intellegit se suae indigentiae plane ignarum esse, nisi suam inperfectam naturam cum natura entis perfectissimi, cui ea sunt quibus ipse caret, comparare potest.
 
 
 
===; Argumentum quo Deum esse demonstravit ===
Cartesius duobus [[argumentum|argumentis]] [[exsistentia Dei|Deum esse]] demonstravit quorum genus est [[ontologia|argumentum ontologicum]], id est Caetesius demonstrare conatur deum propter definitionem eius esse. Meditatione quinta Cartesius ita de [[Deus|Deo]] scribit:
{{Citatio|non possim cogitare Deum nisi existentem, sequitur existentiam a Deo esse inseparabilem, ac proinde illum reverà existere; non quòd mea cogitatio hoc efficiat, sive aliquam necessitatem ulli rei imponat, sed contrà quia ipsius rei, nempe existentiae Dei, necessitas me determinat ad hoc cogitandum: neque enim mihi liberum est Deum absque existentiâ (hoc est ens summe perfectum absque summâ perfectione) cogitare, ut liberum est equum vel cum alis vel sine alis imaginari.|Renatus Cartesius, ''Meditationes de Prima Philosophia,'' meditatio V, x (1641).}}
Line 174 ⟶ 176:
* Sebba, Gregor (1987) ''Dream of Descartes.'' Southern Illinois University Press.
* Shorto, Russell (2008) ''Descartes' Bones: A Skeletal History of the Conflict Between Faith and Reason.'' Random House.
* Wilson, Margaret (1974) ''Descartes.'' Routledge and Kegan Paul.
 
== Nexus interni ==