Quantum redactiones paginae "Sirenes" differant

Content deleted Content added
Linea 9:
Sirenes insulam incolabant [[Anthemoëssa]]m a [[Iuppiter|Iove]] datam, secundum [[Hesiodus|Hesiodum]]; poëtae autem Romani in [[Sirenum scopuli]]s collocaverunt.<ref>[[Hesiodus]], ''[[Eoeae]]'' fr. 27 Merkelbach et West, apud [[Scholia in Apollonium Rhodium]] p. 298 Wendel; [[Vergilius]], ''[[Aeneis]]'' 5.864; [[Ovidius]], ''[[Metamorphoses (Ovidius)|Metamorphoses]]'' 14.88.</ref> Filiae fuisse dicuntur [[Achelous|Acheloi]] fluminis et [[Calliope]]s [[Musa]]e vel [[Terpsichore]]s vel [[Melpomene]]s.
=== In ''Odyssea'' ===
Cum Ulixes carmine duodecimo e [[Inferi|mortuorum regno]] in insulam [[Circe|Circae]] rediit, dea ei futuram navigationem descripsit atque benigne patefecit quomodo pericula caveret. Primum periculum erant sirenes quae florido in prato sedentes cantu suo nautas praetereuntes eliciebant nec quisquam eorum postea domum redibat sed albentium ossium acervi in litore insulae adspiciebantur. Tum eum monuit ut comitum aures cera obstrueret ne audirent blandam et letalem vocem dum ipse, si audire vellet, malo validis vinculis adligaretur. Ita periculum sirenarum effugere potuit Ulixes. Ad sirenas designandas HomeroHomerus [[Dualis (grammatica)|duali]] numero bis<ref>XII.52 et 167.</ref> utebatur, ita duas esse indicans.
 
== Sirenes pisciformes ==