Quantum redactiones paginae "Renatus Cartesius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 99:
Opus magnum philosophiae Cartesianae, ''Meditationes de prima philosophia'', procudit et producit, nec non defendit, argumenta in quarto capitulo ''Dissertationis'' prolata, sed prorsus alio genere dicendi. Opus Aprili mense [[1640]] absolutum Lutetiae apud Michaelem Soly anno [[1641]] primum editum hunc habet titulum additicium: ''... in qua Dei existentia et animae immortalitas demonstratur.'' Cum quidem in ''Meditationibus'' minime de animae immortalitate agatur, editio secunda apud [[Ludovicus Elzevirius|Elzevirium]] anno [[1642]] facta rectius ''... in quibus Dei existentia, et animae humanae a corpore distinctio, demonstrantur'' dicit.
 
Ut titulo operis indicatur, lector ad lente cogitandum invitatur: argumenta diligenter lenteque perlegat; certe singulae singulis diebus meditationes habere licet, vel diutius, si opus est. In ''Meditationibus'' lector idem esse exspectatur atque "[[ego]]", meditator, qui pro qualibet persona rationali et deliberabunda stare putatur (cum in ''Dissertatone'' "ego" ad Cartesium ipsum referretur). Is,Meditator qui ad meditationes adgreditur,igitur humanus et eruditus easmeditationes finire exspectatur, non solum a falsis opinionibus purus sed etiam meliore sanioreque animo quam antea. Nam propositum est meditatorem ad veram et certam scientiam munire viam, quam nemo in quaestionem vocare potest. Hoc modo, finitis meditationibus, nova de scientia eiusque methodis visio cohaerens fundamentum philosophicum consecuta est, quod iam dudum Cartesius sibi proposuit.
 
Cartesius, ut anno 1629 in Nederlandia consederat, primis mensibus ei incumbebat operi, quod ratione humana suscipere maximi momenti esse putabat: Deum ac se ipsum cognoscere. Quo opere id repperit, quod ipse "fundamentum physicae" descripsit.
Linea 121:
{{Citatio|Sumamus, exempli causâ, hanc ceram: nuperrime ex favis fuit educta; nondum amisit omnem saporem sui mellis; nonnihil retinet odoris florum ex quibus collecta est; ejus color, figura, magnitudo, manifesta sunt; dura est, frigida est, facile tangitur, ac, si articulo ferias, emittet sonum; omnia denique illi adsunt quae requiri videntur, ut corpus aliquod possit quàm distinctissime cognosci. Sed ecce, dum loquor, igni admovetur: saporis reliquiae purgantur, odor expirat, color mutatur, figura tollitur, crescit magnitudo, fit liquida, fit calida, vix tangi potest, nec jam, si pulses, emittet sonum. Remanetne adhuc eadem cera? Remanere fatendum est; nemo negat, nemo aliter putat. Quid erat igitur in eâ quod tam distincte comprehendebatur? Certe nihil eorum quae sensibus attingebam; nam quaecunque sub gustum, vel odoratum, vel visum, vel tactum, vel auditum veniebant, mutata jam sunt: remanet cera.|Renatus Cartesius, ''Meditationes de Prima Philosophia,'' meditatio II, xi (1641).}}
 
In '''tertia meditatione''' meditator primum, quid hactenus cognoverit, percurrit. Quamquam de exsistentia rerum corporearum dubitat, se quidem ipsam exsistere et cogitantem quae dubitat rem esse sibi persuasit, et sane hoc clare et distincte percepit. Quod non pro certo habere posset, nisi omnes perceptiones clarae et distinctae essent. Itaque quidquid clare et distincte perceperit, necesse verum esse concludit. Confessa est antea se pro certo habuisse multas variasque res, quae nunc in dubium vocat. Quae res sensu percipiuntur, et nunc fateri cogitur se non eas ipsas res sed modo earum ideas menti apparentes percipere. Se non negat errasse, cum ex his ideis conclusit percipiendo de ipsis rebus doceri posse. De [[arithmetica]] et [[geometria]] minime dubitat, etsi fieri posse concedit, ut a Deo fallatur. Ut se non falli sciat, de natura Dei quaerere constituit.
'''Tertia meditatio''' multa continet argumenta quibus exsistentia Dei demonstratur. Sed primum Cartesius ideas earumque causas et fines exponit. Nam ideae in tres dividuntur classes, quarum aliae, quae necessariae cogitationis condiciones sunt, internae esse, aut ex ipsa cogitandi natura dependere videntur. Aliae autem foris venire videntur, sicut eae quae ex auditu, visu odoratuque recipiuntur. Aliae denique ex imaginatione nasci videntur.
Sed primum meditator notiones sive ideas quas habet, ex fontibus unde fluunt in tres classes dividit:
* internae sive innatae, quae in ipsa cogitandi natura consistunt
* adventiciae, quae extrinsecus venire videntur, sicut eae quae ex auditu, visu odoratuque recipiuntur
* commenticiae, quae ex imaginatione nascuntur.
 
Deinde meditator noster hoc principium ad causalitatem pertinens definit: causam (ideae adventiciae) aeque veram esse oportet atque effectum; verbi causa, si imago elephanti ideam elephanti evocat, necesse est, ut imago non minus vera sit quam idea. Quod nisi ita esset, idea imagine evocari non potuit. Quo principio causalitatis usus meditator entia extra se versantia examinare incipit, et quidem fontes idearum quae ad ea referuntur. Arbitratur se ideas habere variorum entium materialium, aliorum hominum, bestiarum, [[angelus|angelorum]], nec non Dei. Ex quibus tamen putat ceteras praeter Dei et materialium entium ideas ex aliis ideis compositas esse posse.