Quantum redactiones paginae "Aeson" differant
Summarium vacuum
Content deleted Content added
No edit summary |
|||
Linea 1:
In mythologia Graeca Aeson erat filius Tyrus et Chretheiː fratres ei fuerunt Pheres et Amythaon. Duo semifratres quoque ei fuerunt, Neleus et [[Pelias]] Tyro et [[Neptunus (deus)|Neptuno]] deo geniti<ref>''[[Odyssea]]'' XI.253-259</ref>.
== Fabula ==
Erant olim in [[Thessalia]] duo fratres, quorum alter '''Aeson''' (Αἴσων), [[Pelias]] alter appellabatur. Aeson primo regnum obtinuerat; at post paucos annos Pelias regni cupiditate adductus non modo fratrem suum expulit, sed etiam in animo habebat [[Iason|Iasonem]], Aesonis filium, interficere. Quidam tamen ex amicis Aesonis, ubi sententiam Peliae cognoverunt, puerum e tanto periculo eripere constituerunt. Noctu igitur Iasonem ex urbe abstulerunt, et cum postero die ad regem rediissent, ei renuntiaverunt puerum mortuum esse. Pelias cum hoc audivisset, etsi re vera magnum gaudium percipiebat, speciem tamen doloris praebuit et quae causa esset mortis quaesivit. Illi autem cum bene intelligerent dolorem eius falsum esse, nescio quam fabulam de morte pueri finxerunt.
[[Categoria:Mythologia Graeca]]
|