Quantum redactiones paginae "Circe" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 3:
[[Fasciculus:Schubert Ulysses and Circe.jpg|thumb|"[[Ulixes iuxta Circes palatium (Schubert)|Ulixes iuxta Circes palatium]]" a [[Gulielmus Schubert de Ehrenberg|Gulielmo Schubert de Ehrenberg]] anno 1667 pictus]]
 
'''Circe''' (''-es, f.''; [[Graece]] {{Polytonic|Κίρκη}}), filia [[Sol|solis]] dei [[Helius|Helii]] et Oceanidae [[Perse]]s vel Perseidos (nom. ''Perse'' vel ''Perseis''), soror regis [[Aeetes|Aeetae]], fuit semidea et saga insulam ficticiam [[Aeaea]]m habitans, quae comites [[Ulixes|Ulixis]] in sues mutavit. E [[Colchis|Colchide]] in curru patris sui huc advenisse narrabant. Regem [[Latinus (discretiva)|Latinum]] [[Picus (deus)|Picum]] in [[Picus (genus)|avem eiusdem nominis]] postea mutasse dicebatur atque ex Ulixe filium peperisse Telegonum nomine.
 
Fuit filia [[Sol|solis]] dei [[Helius|Helii]] et Oceanidae [[Perse]]s vel Perseidos (nom. ''Perse'' vel ''Perseis''), soror [[Aeetes|Aeetae]].
== In Odyssea ==
Postquam una nave saevitiam [[Laestrygones|Laestrygonum]] evasit, carmine decimo [[Odyssea|Odysseae]][[Ulixes]] in insulam Aiaien pervenit, quam multi hodie paeninsulam [[Circeii|Circeiorum]] fuisse existimant (''Monte Circeo'')ː antiqui certe nomen geographicum ex heroina Homerica ducebant. Fortasse antiquitus adhuc insula erat. Postquam [[Laertes|Laerti]] filius fumum in caelum surgentem e colle adspexit, partem comitum [[Eurylochus|Eurylocho]] duce misit qui regionem explorarent. Illi pulchrum palatium invenerunt a lupis leonibusque mansuetis custoditum (etenim homines erant Circae veneficiis in feras transmutati). Dum alii comites dea ipsa comiter invitante domum introeunt Eurylochus insidias esse suspicatus retro mansit. Qui cum comites rursus exeuntes non vidisset - nam in [[Sus|sues]] transmutatos in [[Suile|suile]] eos clauserat Circe - ad navem rediit amissos ceteros renuntiaturus. Tum Ulixes inopinata re commotus eos solus cum gladio quaerere decrevit. In itinere deorum nuntius, [[Hermes]], ei occurrit atque antidotem, herbam magicam a deis ''moly'' vocatam dedit dum et virtutes herbae patefacit et quomodo cum Circe agendum esset. Nam postquam [[Magia (mystica)|maga]] et Ulixem veneficiis suis cibo permixtis frustra temptasset, ille gladium destrinxit atque mortem minatus est. Tum illa supplex in cubile heroem blandis verbis invitabat. Nec ille prius consensit quam illa magnum sacramentum iurasset non iam malas artes in se exercituram esse. Postea Circe et comitibus formam humanam reddidit. Diu apud eam manserunt epulantes et luxuria fruentes donec desiderio patriae [[Ithaca|Ithacae]] rursus se fluctui maris committerent.