Quantum redactiones paginae "Polyphemus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 5:
 
== Mythologia ==
De Polyphemo ex ''[[Odyssea]]'' et ''[[Aeneis|Aeneide]]'' carminibus Graecis scimus.
 
[[Ulixes]], rex [[Ithaca|Ithacae]], sapientiae notus, ventis vectus est in insulam prope [[Sicilia]]m. Hic Polyphemus media fronte unum oculum habens rem pecuariam agebat et carnem humanam epulabatur. Huic responsum erat ab auguribus ut caveret ne ab Ulixe excaecaretur. Cum Polyphemus vidit Ulixem et eius socios in speluncam suam intravisse, molem saxeam ad ianuam adposuit ne exirent et feritati eius resistere, vino quod secum portaverat Cyclopem donavit. Qui valde delectatus insueta potione, vino oneratus somnum cepit. Itaque Ulixes comitesque ardenti trunco oculum dormientis effoderunt et insequenti die cum Cyclops oves ad pabulum educeret ad pecora adligati egressi sunt. Quae [[Excaecatio|excaecatio]] filii sui causa fuit cur per totam ''Odysseam'' Posidon Ulixem inexpiabili odio persecutus sit<ref>''Odyssea'' I.68-79.</ref>.