Quantum redactiones paginae "Renatus Cartesius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 101:
 
Cartesius, ut anno 1629 in Nederlandia consederat, primis mensibus ei incumbebat operi, quod ratione humana suscipere maximi momenti esse putabat: Deum ac se ipsum cognoscere. Quo opere id repperit, quod ipse "fundamentum physicae" descripsit.
 
In '''praefatione''' ''Meditationum'' Cartesius se conari dicit his respondere duabus obiectionibus, quas excitaverunt argumenta in quarto capitulo ''Dissertationis'' posita.
* Primo, ex eo, cum mens humana in se conversa se esse percipiat nihil nisi rem cogitantem, non sequi, ut eius natura sive [[essentia]] in eo tantum consistat, quod sit [[res cogitans]].
* Secundo: ex eo, quod notionem sive ideam rei me perfectioris in me habeam, non sequitur, ut ipsa idea me perfectior sit, et multo minus sequitur, ut exsistat illud, quod ista idea repraesentatur.
 
Quae quaestiones ad problemata medullaria metaphysicae Cartesianae pertinent. Cartesius deinde [[scepticismus|scepticorum]] argumentorum seriem praebet, ut mentem liberet a sensibus, qui nos ad mundum materialem adligant, et lectorem adducant id tantum consideratum, quae intellectus clare et accurate intellegere åptest. Claris et accuratis ideis reperiuntur ea, quae sensibus percipi non possunt, sicut natura animae mentisve rationalis, et exsisentia Dei suprasensibilis, qua natura mentis nititur. Exsistentia Dei esse intellegitur fides veritatis ec non harum idearum, notionumque ab his ductarum fundamentum. Sunt, qui hoc argumentum circulare esse arbitrentur, sed continuo, num vero circulare sit, ambigitur, ac si est, num circularitas incommodo sit. Etiam, num cognitioni scientificae ius dari debeat, quaeritur.