Quantum redactiones paginae "Bethel (Biblia)" differant

Content deleted Content added
Linea 9:
== Bethel in Bibliis ==
[[Fasciculus:El_sueño_de_Jacob,_por_José_de_Ribera.jpg|thumb|Somnium [[Iacobus (patriarcha)|Iacobi]] patriarchae, depictum a [[Iosephus de Ribera|Iosepho de Ribera]], 1639.]]
Secundum traditionem [[Biblia|biblicam]] [[Abraham]], cum in [[Chanaan]] venisset [[Sichem]]que reliquisset, loco Bethel commoratus est:
:''Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai; aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen Domini'' ([[Liber Genesis|Gen]]. 12,8)
 
Ex narratione de somnio [[Iacobus (patriarcha)|Iacobi]] patriarchae patet urbem olim "Luza" appellatam esse:
:''Cumque evigilasset Iacob de somno, ait: “ Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam ”. Pavensque: “ Quam terribilis est, inquit, locus iste! Non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli ”. Surgens ergo Iacob mane tulit lapidem, quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum fundens oleum desuper. Appellavitque nomen loci illius Bethel; prius autem urbs vocabatur Luza.'' (Gen. 28, 17-19)
 
In Gen. 31, 48–53 [[Tetragrammaton|JHVH]] iterum Iacobum in [[Carrhae|Charran]] appellans se eundem esse, qui cum eo in Bethel locutus esset, revelavit.
 
Saepe alibi in Bibliis urbis Bethel mentio fit, ex quo videri potest, quid momenti urbi illis temporibus fuisset. Medius [[religio]]nis locus factus etiam cum [[Hierosolyma|Hierosolymis]] auctoritate aemulata est. Primus [[Regnum Israel (Samaria)|regni Israel septentrionalis]] rex, [[Ierobeam I]], in Bethel (et in [[Tel Dan|Dan]]) vitulum aureum poni iussit, ut incolae regni sui proprium locum sacrum haberent nec amplius ad templum Hierosolymitanum irent, quod erat in [[Regnum Iudae|regno Iudae]]. Propterea Ierobeam I in Bibliorum libris historicis vehementer damnatus est.
 
== Notae ==