Quantum redactiones paginae "Linguistica diachrona" differant

de methodologia
m (use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot))
(de methodologia)
 
'''Linguistica diachrona'''<ref>[[Adiectivum]] ex [[verbum (generale)|verbis]] [[lingua Graeca antiqua|Graecis]] {{polytonic|διά}} 'per' et {{polytonic|χρόνος}} 'tempus' compositum.</ref> est [[linguistica historica|linguisticae historicae]] pars,<ref>Interdum etiam putatur eadem res esse ac linguistica historica, sed omnibus rebus consideratis non recte. Janda & Joseph (2003). </ref> quae ad internas linguae systematis mutationes describendas et explanandas pertinet. Cum systema linguae nullo alio modo nisi grammatica describenda concipi possit, expedit etiam de '''grammatica historica''' loqui. Itaque solas mutationes grammaticas (i.e. [[phonologia|phonologicas]], [[morphologia|morphologicas]], [[syntaxis|syntacticas]]) persequitur, exclusis rebus quae ab usu externisque condicionibus linguae proficiscuntur. Itaque linguistica diachrona, quae ad [[structuralismus|structuralismum]] linguisticum pertinet, hoc inquirit, quomodo pro systemate linguae tamquam in axe temporali positae per mutationem aliquam alius [[status linguae]] substitutus sit.
 
[[Ferdinandus de Saussure]] est qui primus docuit naturam [[lingua]]e duplici ratione examinari et cognosci debere. Ideo enim [[methodusmethodologia|methodologicam]] [[linguistica synchrona|synchronae]] et diachronae linguisticae differentiam excogitavit. Linguistica synchrona [[status linguae|linguae statum]] (''état de langue''), quali elementorum compage et structura certo temporis puncto consistat, inspicit. Constat linguam (''langue'') solo "differentiarum lusu" consistere, id est, linguam esse systema ex elementis distinctivis, sicut ex [[phonema]]tibus, compositum. Sunt etiam qui putent Ferdinandum de Saussure in hac opinione fuisse, ut lingua esset systema opertum in se inclusum, in quo omnia inter se cohaereant (''où tout se tient''). Sed Saussure nusquam ita dixisse videtur. Lingua enim, si strictis finibus operta esset, res [[mathematica]]e similis esset. Constat quidem linguam esse systema apertum, quod loquentium opera in sermone (''parole'') mutari possit. ''Langue'' et ''parole'' se invicem adficiunt sive "interagunt".
 
In linguistica diachrona de alienorum linguae statuum differentiis systematicis, quae "correspondentiae diachronae" appellantur, agitur. Linguae statibus vel systematibus deinceps sequentibus in axe temporali positis, systematicae comparandorum linguae statuum differentiae investigantur. Correspondentiae diachronae his inlustrantur exemplis:
25 018

recensiones