Quantum redactiones paginae "Debora (persona Biblica)" differant

Content deleted Content added
+narratio biblica
tempus narrationis
Linea 5:
== Narratio biblica ==
Debora erat uxor cuiusdam Lapidoth. In libro Iudicum sola est femina, quae munere iudicis (Hebraice: שׁפְטָה) fungebatur. [[Israëlitae]] ad sedem eius venerunt, quae erat "sub palma inter Rama et [[Bethel (Biblia)|Bethel]] in monte Ephraim" (Iud. 4,5) in terra tribus [[Beniamin (tribus)|Beniamin]], ut iudicium diceretur. Populum regebat, cum Iabin esset rex [[Asor]] et populum Israël per viginti annos opprimeret (Iud. 4,2-3). Praeterea Debora prophetissa (Hebraice: נְבִיאָה, Iud. 4,4) dicitur, quae Barac divino instinctu iubet decem milia pugnatorum contra Iabin ac ducem militum eius nomine Sisara in expedtionem educere (Iud. 4,6). Hoste fugato quaedam mulier nomine Iahel Sisaram, qui in tabernaculum eius fugerat, malleo occidit (Iud. 4,22).
 
== Tempus narrationis ==
Debora est femina Israëlitica temporis, quo duodecim tribus quidem [[Terra Promissa|Terram Promissam]] occupaverant, sed saepe a populis alienis oppressae sunt, cum nondum communi regno (postea a [[Saul (rex)|rege Saul]] constituto) coniunctae essent. Iudicio narratoris Israëlitae iterum atque iterum praecepta Dei neglegentes hostibus traditi et, postquam a Deo auxilium petiverunt, a iudicibus servati sunt.