Quantum redactiones paginae "De vulgari eloquentia" differant

Content deleted Content added
m Typo
de lingua Francogallica et Occitana
Linea 3:
'''''De vulgari eloquentia''''' est tractatus de [[Linguae Romanicae|linguis Romanicis]], dialectis [[lingua Italica|Italicis]], litteris in his sermonibus compositis, optimoque [[sermo]]ne eligendo. [[Latine]] scriptus est a [[Dantes Alagherius|Dante Alagherio]], [[poeta]] [[Italia|Italico]], anno fere [[1304]]. In animo habuit quattuor libros de hac re scribere,<ref>''quia illum elucidare intendimus in quarto huius operis'' [http://www.thelatinlibrary.com/dante/vulgar2.shtml#IV II.4.i]</ref> sed duos tantum confecit.
 
In enumeratione sermonum Romanicorum, Dantes primus ille distinctionem facit secundum verbum affirmationis inter [[lingua Francogallica|linguas Francogalliae]] septentrionalis (linguam ''oil''), Provinciae ([[lingua Occitana|linguam ''oc'']]), Italiae (linguam ''si'').
 
Opus Latine scriptum est quod Dantes vult persuadere doctis aetatis suae Italicam linguam ad omnia argumenta tractanda aptam esse et facultates varias et diversas habere ita ut docti quoque ea lingua uti cum [[dignitas|dignitate]] possint.
 
==Notae==