Content deleted Content added
Linea 476:
Paginam de Castrobrientio movisti, mi Bruxellensis, nullo fonte citato. Fons, qui in pagina iam citatus est, certe non optimus erat (ad proavum, non ad hominem ipsum, pertinet); oportet ergo fontes meliores quaerere et citare. Ne iterum sine consensu moveas. [[Usor:Andrew Dalby|Andrew Dalby]] ([[Disputatio Usoris:Andrew Dalby|disputatio]]) 19:56, 6 Iulii 2021 (UTC)
::Salvus sis, mi Andrea, recte me monuisti, sed mihi videbatur haec latinizatio nominis Chateaubriand minime convenire. Si non dedecet eum vicecomitem (dummodo post patris mortem) Castrobrienti vocare, genetivo casu utendo, non idem est eum Renatum Castribrienti(i) appellare. Magis mos erat temporibus mediaevalibus nobiles sine titulo cum particulis "a" sive "de" vocare : e.g. "Petrus a Castro" , "Genoveva de Brabantia" etc... Magis mihi videtur quaerendum esse an extet latinizatio eius nominis cum adhuc vivebat. Vale optime.--[[Usor:Bruxellensis|Bruxellensis]] ([[Disputatio Usoris:Bruxellensis|disputatio]]) 05:59, 7 Iulii 2021 (UTC)
:::Mihi magis in usu videtur esse cognomen CASTROBRIANDUS. Videsis passim in Google, propono igitur ut titulus lemmatis mutetur in Renatus Castrobriandus. Vale.--[[Usor:Bruxellensis|Bruxellensis]] ([[Disputatio Usoris:Bruxellensis|disputatio]]) 06:12, 7 Iulii 2021 (UTC)