Quantum redactiones paginae "Pupa" differant

156 octeti additi ,  4 months ago
(→‎De pupis antiquis: nexus additi)
 
==De pupis antiquis==
[[Fasciculus:Crepereia Tryphaena-2.png|thumb|Pupa [[Crepereia Tryphaena|Crepereiae Tryphaenae]], 2° saeculo p.C.n.]]
[[Fasciculus:Bambola in avorio, da vellerano, tomba 2, 150-200 ca..JPG|thumb|Pupa eburnea, 2° saeculo p.C.n., inventa [[Valleranum|Vallerani]] anno 1990]]
Pupae antiquae e variis materiis constabant. Quaedam fuisse e [[cera]] constat, quae ''plagunculae'' vocabantur<ref>Confer Graece ''πλαγγών''. Becq de Fouquières, ''Les jeux des Anciens. Leur description, leur origine, leurs rapports avec la religion, l’histoire, les arts et les mœurs'', Lutetiae, C. Reinwald, 1869.</ref>. Talibus ludicris utebantur iam a prima infantia parvuli, teste [[Plutarchus|Plutarcho]], qui ludos filiolae, anno aetatis secundo mortuae, memorat<ref>Plutarchus, Consolatio ad uxorem, II, [https://www.google.fr/books/edition/Plutarchi_Chaeronensis_scripta_moralia/ClVtat7Ip_kC?hl=fr&gbpv=1&dq=consolatio%20ad%20uxorem%20plutarchi&pg=PA735&printsec=frontcover&bsq=consolatio%20ad%20uxorem%20plutarchi]</ref>. Daniella Gourevitch tradit fuisse duo genera puparum apud Romanos : pupae ad imaginem infantium, quarum nihil nisi effigies inventae sunt, praecipue in monumentis, et pupae ad imaginem feminarum, praecipue [[Ebur|eburneae]] vel [[Lignum|ligneae]], vel etiam [[Testa|testeae]], quarum fere triginta exemplaria adhuc in puellarum [[Sepultura|sepulcris]] inventa sunt. Putat Gourevitch haec [[Crepundium|ludicra]] facta esse non solum ad puellas delectandas sed etiam ut discerent quid esset [[Femina (sexus)|corpus femininum]], id est corpus illius, quae, ut ipsae, mater matronaque futura esset <ref> Gourevitch Danielle. ''La matrone romaine poussée à la procréation''. In: ''Topoi. Orient-Occident''. Supplementum 10, 2009. ''Femmes, cultures et sociétés dans les civilisations méditerranéennes et proche-orientales de l’Antiquité''. [https://www.persee.fr/doc/topoi_1764-0733_2009_act_10_1_2658]</ref>.
 
2 031

recensiones