Quantum redactiones paginae "Pupa" differant

407 octeti additi ,  4 months ago
==De pupis antiquis==
[[Fasciculus:Crepereia Tryphaena-2.png|thumb|Pupa [[Crepereia Tryphaena|Crepereiae Tryphaenae]], 2° saeculo p.C.n.]]
Pupae antiquae e variis materiis constabant. Quaedam fuisse e cera constat, quae ''plagunculae'' vocabantur<ref>Confer Graece ''πλαγγών''. Becq de Fouquières, ''Les jeux des Anciens. Leur description, leur origine, leurs rapports avec la religion, l’histoire, les arts et les mœurs'', Lutetiae, C. Reinwald, 1869.</ref>. Talibus ludicris utebantur iam a prima infantia parvuli, teste Plutarcho, qui ludos filiolae, anno aetatis secundo mortuae, memorat<ref>Plutarchus, Consolatio ad uxorem, II, [https://www.google.fr/books/edition/Plutarchi_Chaeronensis_scripta_moralia/ClVtat7Ip_kC?hl=fr&gbpv=1&dq=consolatio%20ad%20uxorem%20plutarchi&pg=PA735&printsec=frontcover&bsq=consolatio%20ad%20uxorem%20plutarchi]</ref>. Daniella Gourevitch tradit fuisse duo genera puparum apud Romanos : pupae ad imaginem infantium, quarum nihil nisi effigies inventae sunt, praecipue in monumentis, et pupae ad imaginem feminarum, praecipue eburneae vel ligneae, vel etiam testeae, quarum fere triginta exemplaria adhuc in puellarum sepulcris inventa sunt. Putat Gourevitch haec crepundia[[Crepundium|ludicra]] facta esse non solum ad puellas delectandas sed etiam ut discerent quid esset corpus femininum, id est corpus illius, quae, ut ipsae, mater matronaque futura esset <ref> Gourevitch Danielle. ''La matrone romaine poussée à la procréation''. In: ''Topoi. Orient-Occident''. Supplementum 10, 2009. ''Femmes, cultures et sociétés dans les civilisations méditerranéennes et proche-orientales de l’Antiquité''. [https://www.persee.fr/doc/topoi_1764-0733_2009_act_10_1_2658]</ref>.
 
{{NexInt}}
2 031

recensiones