Quantum redactiones paginae "Phylarchus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Phylarchus''' sive Atheniensis sive [[Naucratis|Naucratites]] fuit rerum gestarum scriptor Graecus qui secunda parte tertii saeculi a.C.n. floruit. Historias in 28 libros digestas composuit quae res in orbe Hellenistico gestas ab expeditione [[Pyrrhus Epirotes|Pyrrhi]] in [[Peloponnesus|Peloponnesum]] ([[272 a.C.n.]]) usque ad mortem regis Spartani [[Cleomenes III|Cleomenis III]] ([[219 a.C.n.]]) narrabant<ref>[[Suda]] sub nomine</ref>. Ita continuationem ''Historiarum'' [[Hieronymus Cardianus|Hieronymi Cardiani]] suscipiebat. Totum opus deperditum est praeter parva excerpta ab [[Athenaeus Naucratites|Athenaeo]] in ''[[Deipnosophistae|Deipnosophistis]]'' servata.
 
Cleomenem III et [[Sparta|Spartanos]] multum admirabatur<ref>[[Plutarchus]], ''Vita Arati'' 38.2.</ref>ː quocirca saepe eius inimici et coaevi sui [[Aratus Sicyonius|Arati Sicyonii]] ''Commentariis'' contradicebat et [[Polybius]]<ref>''[[Historiae (Polybius)|Historiae]]'' II.56-63.</ref>, qui [[Foedus Achaicum|Foederi Achaico]] favebat, diu exposuit cur Aratus sibi praeferendus videretur. Nam Phylarcho obiciebat quod nimis pathetica nimis adfectans ut [[Tragoedia|tragoedus]] animos lectorum movere vellet ita ut misericodiam, iram, indignationem, metum... gigneret, potius quam veritatem quaerentem docere, ut historicum conveniret. Nihilominus [[Plutarchus]] in ''Vitis'' [[Agis IV|Agidis]], Cleomenis, Pyrrhi atque ipsius [[Vita Arati (Plutarchus)|Arati]] eum sape secutus est, etsi nonnumquam dubiae fidei eum iudicabat<ref>''Vita Arati'' 38.2.</ref>
== Notae ==
<references />