Quantum redactiones paginae "Phylarchus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Phylarchus''' sive Atheniensis sive [[Naucratis|Naucratites]] fuit rerum gestarum scriptor Graecus qui secunda parte tertii saeculi a.C.n. floruit. Historias in 28 libros digestas composuit quae res gesta ab expeditione [[Pyrrhus Epirotes|Pyrrhi]] in [[Peloponnesus|Peloponnesum]] ([[272 a.C.n.]]) usque ad mortem regis Spartani [[Cleomenes III|Cleomenis III]] ([[219 a.C.n.]])<ref>[[Suda]] sub nomine</ref>. Totum opus deperditum est praeter parva excerpta ab [[Athenaeus Naucratites|Athenaeo]] servata.
 
Cleomenem IIIII et [[Sparta|Spartanos]] multum admirabaturː quocirca saepe eius inimici et coaevi sui [[Aratus Sicyonius|Arati Sicyonii]] ''Commentariis'' contradicebat et [[Polybius]]<ref>''[[Historiae (Polybius)|Historiae]]'' II.56-63.</ref>, qui [[Foedus Achaicum|Foederi Achaico]] favebat, diu exposuit cur Aratus sibi praeferendus videretur. Nam Phylarcho obiciebat quod nimis pathetica adfectans ut [[Tragoedia|tragoedus]] animos lectorum movere vellet ita ut misericodiam, iram, indignationem, metum... gigneret, potius quam ut historicum conveniret, veritatem quaerentem docere, ut historicum conveniret.
== Notae ==
<references />