Quantum redactiones paginae "Cleomenes III" differant

Content deleted Content added
Linea 9:
Rebus nuper gestis edoctus Cleomenes in eosdem errores atque Agis non incidit sed res novas cum paucis secreto et diligenter paravit. Quos enim consiliis suis adversaturos arbitrabatur dilectu habito in exercitum conscripsit ac secum duxit adversus [[Aratus Sicyonius|Aratum]] Achaeosque. Deinde continuis itineribus per totam Peloponnesum fessos milites suos in castris volentes reliquit dum ipse cum paucis mercennariis Spartam redit. Ibi ephoros una cenantes invenit atque statim occidit (e quinque unus graviter saucius effugere potuit). Postridie contione apud populum habita Lacedaemonios docuit inutiles magistratus fuisse ephoros et diu post Lycurgum creatos, qui potentiam nimiam paulatim sibi assumpsissent, spretis regibus senatuque. Simul octoginta praecipuos adversarios [[Proscriptio|proscripsit]] qui urbem reliquerunt. Tum omnes fundos in unum conferre et ex aequo inter cives dividere potuit et quattuor milia novorum civium creavit qui ''hoplitae'' fierent, quod idem facere Agis IV voluerat<ref>[[ Vita Cleomenis (Plutarchus)|Cleomenes]] cap. 8 et 10-11..</ref>. Simul educationem et disciplinam et genus vitae (ἀγωγή) olim a Lycurgo instituta restituit, in primis cenas communes (συσσιτία).
 
Circa idem tempus regem fecit fratrem Eukleidan ita ut ambo reges e stirpe Agiadum forent quod Spartae ex omni memoria inauditum erat. Nam qui e stirpe Eurypontidarum succedere debebat, [[Archidamus V|Archidamos V]], Agidis IV frater, benigne a Cleomene admonitus ut Spartam exsilio [[Messene|Messeniaco]] rediret, primo adventu statim interfectus erat. [[Phylarchus]], rerum gestarum scriptor Cleomeni aequus, culpam necis in inimicos reicit qui poenas mortis Agidis dare reformidabant, quam opinionem [[Plutarchus]] in vita sua dubitanter referebat<ref>[[ Vita Cleomenis (Plutarchus)|Cleomenes]] cap.5.2-4.</ref>. [[Polybius]]<ref>''[[Historiae (Polybius)|Historiae]]'' V.37.5.</ref> contra regem Cleomenem illius necis sine ambage accusabat.
 
Ita ab anno [[227 a.C.n.]] omnia Spartae penes Cleomenem erant quem hostes, Achaei et Macedones, non regem sed [[Tyrannis|tyrannum]]<ref>[[Titus Livius]] XXXIV.26 ː ''post mortem Cleomenis qui primus tyrannus Lacedaemone fuit''.</ref> appellabant. Certe nummos argenteos capite suo diademato signavit<ref>[https://gallica.bnf.fr/ark:/12148/btv1b8570042k.item Aoud Gallica]</ref>, ad imitationem regum Macedoniae, Syriae, Aegypti... Quod parum cum Lycurgi placitis congruebat qui argentum et aurum e civitate prohibuisse et monetam ferream tantum valere iussisse dicebatur<ref>[[Plutarchus]], ''Lycurgus'' cap.9.</ref>.