Quantum redactiones paginae "Lydiadas Megalopolitanus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Lydiadas Megalopolitanus''' (mortuus [[227 a.C.n.]]) fuit [[Megalopolis|MegalopolitanotumMegalopolitanorum]] [[Tyrannis|tyrannus]] donec anno [[234 a.C.n.]] ab [[Aratus Sicyonius|Arato Sicyonio]], qui tyrannos e [[Peloponnesus|Peloponneso]] expellere conabatur, persuasus est ut civitatem suam cum [[Foedus Achaicum|Foedere Achaico]] coniungeret<ref>[[Pausanias (scriptor)|Pausanias]] VIII.27.12.</ref>. Statim [[Strategus|strategus]] Foederis electus est (234/233 a.C.n.) atque bis insuper postea (232/231 et 230/229). Quia per duos annos continuos strategum fieri non licebat cum Arato alternabat a quo saepe dissentiebat<ref>[[Plutarchus]], ''[[Vita Arati (Plutarchus)|Aratus]]'' 30.</ref>.
 
Dux audax et fortis erat qui prudentiam et timiditatem Arati saepe vituperabatː in primis pro patria adversus Lacedaemonios magno ardore invehebatur. Anno 227 ad Ladokeia in Megalopolitide, cum [[Hipparchus|hipparchus]] esset, contempta prudentia Arati strategi hoc anno electi, cum equitibus longius hostes iam fugientes persecutus in insidias incidit<ref>[[Plutarchus]], ''[[Vita Arati (Plutarchus)|Aratus]]'' 31, 36-37. [[Polybius]] II.51.</ref>. [[Cleomenes III|Cleomenes]], magnanimus vir, corpus eius inter victimas inventum [[Purpura|purpurea]] veste et corona ornavit atque ita ante portas Megalopolitanorum deponi iussit<ref>[[Plutarchus]], ''Cleomenes'' 6.3-7</ref>.