Quantum redactiones paginae "Poecile (porticus)" differant

Summarium vacuum
Primum aedificium vocabatur Pisianaction<ref>vel ''porticus pisianactia''. Isidorus Hispalensis, ''Etymologiae'', VIII, 6 [https://www.google.fr/books/edition/Patrologiae_Cursus_Completus_Series_Lati/b9o_AQAAMAAJ?hl=fr&gbpv=1&dq=pisianaci&pg=PA305&printsec=frontcover&bsq=pisianaci] </ref> in honorem conditoris, cui nomen [[Pisianax]].<ref>[[Plutarchus]], Vita Cimonis'' 4.6''</ref> Paulo post constructionem, tamen, ornatum est picturis, et coepit vocari ''poecile'' (id est picta). Haec picturae factae sunt ab praeclaris pictoribus [[Athenae|Athenarum, inter quos]]: Polygnotus, Micon et Panaenus. Polygnotum Plutarchus scribit, cum pingeret Troianas mulieres, [[Laodice|Laodices]] faciem [[Elpinice|Elpinicei]], sorori [[Cimon|Cimonis]] dedisse. Ille etiam affirmat ornavisse porticum gratis, ut memoria sui honoraretur a civibus, ut narrant historici. [[Melanthius]] poeta etiam addit: "Namque suo sumptu divorum templa forumque / Cecropium heroum virtutibus exornavit ".<ref>Plutarchus, ''op. cit.'' 4.7 [https://www.google.fr/books/edition/Operum_Vitae_secundum_codices_Parisinos/KYpbAAAAQAAJ?hl=fr&gbpv=1&dq=didot%20cimonis%20plutarchus&pg=PA574&printsec=frontcover&bsq=didot%20cimonis%20plutarchus]</ref> Illas picturas curiose descripsit Pausanias, cui facultas fuit illas admirari.<ref>Pausanias, ''[[Descriptio Graeciae]]'' i.15.1-2.</ref> In picturis repraesentabantur pugnae praecipuae, vel historicae, vel fabulosae Atheniensium. Etiam continebat scuta ex aere et arma, spolia hostium victorum.
 
[[Fasciculus:Battle of Marathon in the Stoa Poikile (reconstitution).jpg|thumb|center|upright=4|Quomodo [[Marathonia pugna]] depicta sit in porticu, [[Carolus Robert|Carolo Robert]] fingente]]
Porticus illa est origo nominis scholae philosophicae [[Placita Stoicorum|stoicae]]. Nam conditor scholae, [[Zeno Citieus]] hic discipulos suos docere solebat.
 
2 031

recensiones