Quantum redactiones paginae "Ferdinandus II Aragoniae Neapolis" differant

Summarium vacuum
 
== Vita ==
Filius legitimus et naturalis [[Alphonsus II (rex Neapolis)|Alphonsi II Aragoniae]] ducis Calabriae et [[Hippolyta Maria Sfortia|Hippolytae Mariae Sfortiae]], nepos [[Ferdinandus I (rex Neapolis)|Ferdinandi I Aragoniae]] regis Neapolis, detentoris regni [[Hierosolyma|Hierosolymae]] fuit. Postquam Alphonsus pater abdicavit, Ferdinandus Rex Neapolis a populo neapolitano acclamatus est. [[Ioanna Aragoniae|Ioannam Aragoniae]] amitam suam duxit in matrimonium, neque autem proles habuit, quia mox post nuptias mortuus est.<ref>[https://www.treccani.it/enciclopedia/ferdinando-ii-d-aragona-re-di-napoli-detto-ferrandino_%28Enciclopedia-Italiana%29/ FERDINANDO II d'Aragona, re di Napoli, detto Ferrandino, di Nino Cortese - Enciclopedia Italiana (1932)]</ref><ref>[https://www.treccani.it/enciclopedia/ferdinando-ii-d-aragona-re-di-napoli-detto-ferrandino_%28Enciclopedia-machiavelliana%29/ Ferdinando II d'Aragona re di Napoli, detto Ferrandino, di Elena Valeri - Enciclopedia machiavelliana (2014).]</ref>
 
Rex magnanimus et incredibiliter a populo neapolitano et tamquam tota Italia amatus, iuvenis audax, honorandus, rectus, sobrius et aequus fuit. Mirabilis proeliator, semper usque ad mortem a pueritia pro regno Neapolitano inter acies hostiles persona sua pugnavit. Postquam regnum neapolitanum ab oppressione gallica immenso cum labore liberavit, febre malarice fessus, in flore aetatis et incogitabili maerore populi et propinquorum vitam reliquit.<ref>Benedetto Croce, Storie e leggende napoletane.</ref><ref>Ciro Raia, Breve storia di Re Ferrandino.</ref>
 
== Fontes ==
61

recensiones