Quantum redactiones paginae "Poecile (porticus)" differant

Content deleted Content added
Created by translating the page "Stoà Poikile"
(eadem)

Emendatio ex 07:34, 9 Iunii 2021

Poecile (Graece Ποικίλη Στοά, stoa poecile), fuit portcius Graeca aedificata in parte septentrionali Fori antiqui Athenarum, cuius situs excavatus est anno 1981. E testis quae hic inventae sunt, potest affirmari porticum conditam esse inter annos 475 et 450 a.C.N. Quae inventio fieri potuit scriptis Pausaniae testibus.

Charta aedificiorum praecipuorum Fori Athenarum. Stoa Poikile est numerus 20.

Porticui erant columnae foris doricae, ionicae autem intus. Meridiem monumentum spectabat, ut facilius hieme solis calorem admittat, ventorum vim vero frigidorum septentrionis frangerent muri a tergo.

Primum aedificium vocabatur Plisianaktios in honorem conditoris, cui nomen Plisianacte.[1]

Paulo post constructionem, tamen, ornatum est picturis, et coepit vocari poecile (id est picta). Haec picturae factae sunt ab praeclaris pictoribus Athenarum, inter quos: Polygnotus, Mico et Paneus. Polygnotum Plutarchus scribit, cum pingeret Troianas mulieres, Laodicae faciem Elpinicae, sorori Cimonis dedisse. Ille etiam affirmat ornavisse porticum gratis, ut memoria sui honoraretur a civibus, ut narrant historici. Melantius poeta etiam addit: "Namque suo sumptu divorum templa forumque / Cecropium heroum virtutibus exornavit ".[2]

Illas picturas curiose descripsit Pausanias, cui facultas fuit admirari eas.[3] In picturis repraesentabantur pugnae praecipuae, vel historicae, vel fabulosae Atheniensium. Etiam continebat scuta ex aere et arma, spolia hostium victorum.

Porticus illa est origo nominis scholae philosophicae stoicae. Nam conditor scholae, Zeno Citieus hic discipulos suos docere solebat.

Vide etiam

Notae

Formula:Referències

  1. Plutarchus, Vita Cimonis 4.6
  2. Plutarchus, op. cit. 4.7 [1]
  3. Pausànies, Descripció de Grècia i.15.1-2.