Quantum redactiones paginae "Lot" differant

4 octeti additi ,  7 months ago
 
=== De Sodoma deleta ===
Aliquot post annis,Sodomae et quatuor finitimarum urbium flagitiis plus nimio crescentibus, tres Angelos Deus misit qui in improbos animadverterent, urbesque delerent<ref>Gen. 18, 20 et 19, 1</ref>. Angelos itaque ante suum tabernaculum transeuntes Abraham excepit hospitio; quos coepto itineri insistentes comitatus, ut e regione Sodomae consistere, eam urbem statim evertendam ab iisdem accepit. Quare de nepote sollicitus, an iusti una cum improbis conterendi essent, utrum ne excidio abstinerent, si viginti saltem aut decem iustos in ea urbe invenissent, rogavit; eique Angelis ita respondentibus domum suam reversus est sibi utique spondens in eam urbe decem saltem innoxios inveniendos fore; inter quos et nepotem suum certo enumerandum non ambigebat.
Inclinante die duos Angelos (tertius enim quod forte [[Isaac|Isaaci]] tantum nativitatem nuntiaturus venisset iam evanuerat) Sodomam Loth qui prae urbis foribus tunc sedebat pronus rogavit ut domum suam diverterent; quos eam noctem in urbis platea transacturos hospitium detrectantes demum coegit et convivio excepit. Necdum cubitum ierant cum urbis incolae Lothi domum circumsidentes eos juvenes quibus abuterentur ad se produci urgebant. Lothus veròvero ut eos àa tanto scelere deterreret geminas suas virgines filias se potiùspotius educturum spopondit; qui tamen minimèminime acquiescentes imòimo et Lotho vim intentantes iam prope fuerant ut domus fores effringerent nisi Angeli eorum oculos iis illicòillico tenebris obduxissent ut lumine prorsùsprorsus destituti januam minimèminime invenerint.
Monitus deinde Loth, ut sibi cognatione devinctos ea urbe flagitiis cumulata, et idcirco mox evertenda educeret, generos, quibus filias suas desponderat, ut proximo urbis excidio se adimerent, rogavit. Quem illi veluti levia et inepta loquentem minimi habuere. Ut illuxit, cum Loth discessum adhuc cunctaretur, Angeli et Lothum et uxorem et filias manu apprehensas domo et urbe eduxerunt, monueruntque, ut quin oculos post terga deflecterent, sibi fuga prospicerent, ne iisdem, quibus caeteri, calamitatibus obruerentur. Lotho denique, ut sibi in Segor, alteram ex quinque urbibus evertendis perfugere liceret postulanti indulsere. Lothi vero uxor quod post terga respexerit, iisdem quae Sodomam consumpsere flammis correpta, in salis simulacrum conversa interiit.
 
=== De incesto filiarum Lothi ===
2 031

recensiones