Quantum redactiones paginae "Lot" differant

3 077 octeti amoti ,  4 months ago
Summarium vacuum
Cum Lot urbem [[Sodoma (urbs)|Sodomam]], quam ignis Caeli deleterus esset, relinqueret, eius uxor, cum intueretur ulterius post eum, statua salis effecta est <ref>Genesis c. 19. v. 1, 5, 6, 9, 10, 12, 14, 15, 23, 24, 28, 29, et 36</ref>. Postea, cum duae filiae crederent virum nullum, nisi patrem, adhuc vivere, cum illo ebrio dormiverunt et ex eo conceperunt.
 
== Narrationes biblicae de Lotho<ref>Compendium depromptum, titulis additis, e libro cui titulo ''Dictionarium historicum, criticum, chronologicum, geographicum, et literale Sacræ Scripturæ'', Augustinus Calmet, Lucae, 1725 [https://www.google.fr/books/edition/Dictionarium_historicum_criticum_chronol/5U6MgHzAdzEC?hl=fr&gbpv=0]. </ref> ==
=== De Lotho ante Sodomam deletam ===
Loth, filius Haran, [[Abraham]]i nepos, qui patrem de [[Ur]] primo, deinde ex Haran egredientem comitatus<ref>Gen. 11, 31</ref>, [[Aegyptus|Aegyptum]] peragravit et una cum eo, a quo benevolentia singulari diligebatur, in [[Chanaan]] itidem regressus est. Cum vero utriusque pastores, plurimis et opulentis eorum gerendis gregibus addicti, rixas vicissim committerent<ref>Gen. 13, 6</ref>, ut jurgii occasionem adimerent, Abrahamo nepoti indulgente, ut sibi quam vellet pro domicilio regionem seligeret, se deinde in oppositam migraturo, alter ab altero discessit, et Loth Sodomam, cuius vicinia opima, et feracissima, sibi incolendam destinavit.
=== De Sodoma deleta ===
Aliquot post annis,Sodomae et quatuor finitimarum urbium flagitiis plus nimio crescentibus, tres Angelos Deus misit qui in improbos animadverterent, urbesque delerent<ref>Gen. 18, 20 et 19, 1</ref>. Angelos itaque ante suum tabernaculum transeuntes Abraham excepit hospitio; quos coepto itineri insistentes comitatus, ut e regione Sodomae consistere, eam urbem statim evertendam ab iisdem accepit. Quare de nepote sollicitus, an iusti una cum improbis conterendi essent, utrum ne excidio abstinerent, si viginti saltem aut decem iustos in ea urbe invenissent, rogavit; eique Angelis ita respondentibus domum suam reversus est sibi utique spondens in eam urbe decem saltem innoxios inveniendos fore; inter quos et nepotem suum certo enumerandum non ambigebat.
Inclinante die duos Angelos (tertius enim quod forte Isaaci tantum nativitatem nuntiaturus venisset iam evanuerat) Sodomam Loth qui prae urbis foribus tunc sedebat pronus rogavit ut domum suam diverterent; quos eam noctem in urbis platea transacturos hospitium detrectantes demum coegit et convivio excepit. Necdum cubitum ierant cum urbis incolae Lothi domum circumsidentes eos juvenes quibus abuterentur ad se produci urgebant. Lothus verò ut eos à tanto scelere deterreret geminas suas virgines filias se potiùs educturum spopondit; qui tamen minimè acquiescentes imò et Lotho vim intentantes jamiam prope fuerant ut domus fores effringerent nisi Angeli eorum oculos iis illicò tenebris obduxissent ut lumine prorsùs destituti januam minimè invenerint.
Monitus deinde Loth, ut sibi cognatione devinctos ea urbe flagitiis cumulata, et idcirco mox evertenda educeret, generos, quibus filias suas desponderat, ut proximo urbis excidio se adimerent, rogavit. Quem illi veluti levia et inepta loquentem minimi habuere. Ut illuxit, cum Loth discessum adhuc cunctaretur, Angeli et Lothum et uxorem et filias manu apprehensas domo et urbe eduxerunt, monueruntque, ut quin oculos post terga deflecterent, sibi fuga prospicerent, ne iisdem, quibus caeteri, calamitatibus obruerentur. Lotho denique, ut sibi in Segor, alteram ex quinque urbibus evertendis perfugere liceret postulanti indulsere. Lothi vero uxor quod post terga respexerit iisdem quae Sodomam consumpsere flammis correpta in salis simulacrum conversa interiit.
<!--
Monitus deinde Loth ut fibi cognatio certò enumerandum non ambigebat Inclinante die duos Angelos tertius enim quòd fortè Isaaci tantùm nativitatem nun venisset jam evanuerat Sodomam Loth qui præ urbis foribus tunc sedebat pronus rogavit ut domum fuam diverterent quos eam noctem in ur bis platea transacturos hospitium detrectan tes demum coegit & convivio excepit Necdum cubitum ierant cùm urbis inco læ Lothi comum circumsidentes eos juve quibus abuterentur ad se produci ur gebant Lothus verò ut eos à tanto sce deterreret geminas suas virgines filias se potiùs educurum popondit qui tamen minimè acquiescentes imò & Lotho vim intentantes jam prope fuerant ut domûs fores effringerent nisi Angeli eorum oculos iis illicò tenebris obduxissent ut lumine prorsùs deftituti januam minimè Monitus deinde Loth ut fibi cognatio devinctos eâ urbe flagitiis cumulatâ & idcircò mox evertendâ educeret generos filias suas desponderat ut proximo urbis excidio se adimerent rogavie quem veluti levia & inepta loquentem miverfa nimi habuere Ut illuxit cùm Loth di sceffum adhuc cunctaretur Angeli & Lo thum & uxorem & filias manu apprequidam hensas domo & urbe eduxerunt monuecidentem runtqué ut quin oculos poft terga defle & erent fibi fugâ profpicerent ne iisdem quibus cæteri calamitatibus obruerentur Lotho denique ut fibi in Segor alteram ex quinque urbibus cvertendis perfu gere liceret poftulantı indulsere Lothi verò uxor quòd poft terga refpexerit iisdem quæ Sodomam consumpsere flam mis correpta in falis fimulacrum conversa interiit
<!--
== De uxore Lothi ==
Graece est sth/lh a(lo/s2. Hebraice a [gap: Hebrew] , unde Nisibis, quae est Nesebis, et Nasebis. Sic interpretatur hoc nomen Philo Byblius, apud Steph. de urbibus. Statuam autem alii cululum, alii columnam vocant. Distat a mari Sodomeo duabus leucis: constatque adhuc cumulus ille, ait Beniamin in Itiner. qui a gregibus aliquando lambendo imminutus, denuo ad pristinam crescit molem. Thargum Hierosolymitanum: Quia ux. Lot erat ex filiabus Sodomae, respeixt post se, ut videret quid tandem eventurum esset domui patris sui: et ecce ipsa stetit (i. e. mansit) columna salis, duratura usque ad tempus illud quo reviviscent Mortui. Hanc suo etiam tempore superfuisse testantur Ioseph. et Clem. Ep. ad Romanos, vide Burchard. et alios qui ibi fuere [orig: fuêre]. Sulp. Severus: Sacr. Hist. l. 1. c. x. Sed mulier parum dicto audiens (humano malo, quo aegrius vetitis abstinetur) reflexit oculos, statimque in molem conversa traditur. Cyprian.
 
--- Et simul illic
In fragilem mutata salem stetit ipsa sepulchrum.
 
Tertullian. carmine de Sodoma.
 
--- Ipsa sibi formam sine corpore servans
Durat adhuc, numquam pluviis nec diruta ventis.
Quin etiam si quis mutilaverit advena formam,
Protinus ex sese suggestu vulnera complet.
 
Ceterum ux. Lotd in salem conversa, magno admonuit Sacramento, neminem in via liberationis suae praeterita desiderare debere, uti notat Augustinus. Unde Prud. Hamartigenia v. 735, 740, 760, et 768.
 
Nemo memor Sodomae, quae mundi forma cremanda est,
Ut semel e muris gressum promoverit, ore
Post tergum verso respectet funera rerum.
-->
=== De incesto filiarum Lothi ===
Sodomae finitimarumque urbium incendio territus et diutius in [[Segor]] degere veritus in proximi montis specum una cum suis filiabus se contulit. Haec homines omnes interiisse orbemque nisi per se ipsas novis incolis donaretur defecturum sibi suadentes Patrem inebriarunt; natuque major, quin rem ille perciperet, ex eodem filium concepit qui [[Moab]] appellatus Moabitaram pater extitit. Altera vero filia ex Patre iterum inebriato, nocte sequenti, concepit [[Ammon]]em ex quo deinde Ammonitae.
<!--
Incestum hic Lothus cum filiabus suis inscius commisit. Ratio autem, quae filias eius ad hoc facinus commovit, haec a Iosepho refertur: *(ai de\ parqe/noi pa=n h)fanh=sqai to\ a)nqrw/pinon u(polabou=sai gen/os, patri\ plhsia/zousi e)pinoh/sasai laqei=n, e)poi/oun de\ tou=to u(p e\r tou= mh\ gen/os2 e)klipei=n. Sulp. Seu. Sacr. Hist. l. 1. c. x. Lothi autem filiae existimantes humanum genus interiisse, concubitum inebriati patris appetiverunt [orig: appetivêrunt] Licitum siquidem arbitratae sunt, quod ab Arabibus vicinis quottidie fieri intelligebant, ut Strabo docet. Sed foedum hoc facinus haudquaquam, quos Chrysostom. facit, excusandum est. Nic. Lloyd. D. Hier. Tom. 1. Ep. 22. p. 63.-->
 
{{Lexicon Universale}}
2 031

recensiones