Quantum redactiones paginae "Assur (urbs)" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|Photographema in Assur anno 2008 factum. Fasciculus: AthurMdinta.jpg|thumb|Situs urbis Assur....'
 
Linea 7:
== Historia ==
Reperta [[archaeologia]] indicant urbem iam aetate [[Sumer]]ica priore ortam esse (forsitan c. annum 2700 a.C.n.). [[Samsi-Adad I]] rege (1808–1776 a.C.n.) Assur locus medius crescentis regni Assyriorum factus est; magnifica aedificia ut puta palatium vetus, quod dicitur, et varia templa erecta sunt. Samsi-Adad mortuo regnoque dissoluto Assur auctoritate decrevit et ca. 1500 a.C.n. sub dicionem regni [[Mittani|Mittanorum]] venit.
Regibus [[Eriba-Adad I]] (1382–1356 a.C.n.) filioque eius [[Assur-uballiṭ I]] (1355–1320 a.C.n.) Assyriae libertate recuperata templa moenia, palatium vetus renovata sunt, saeculis sequentibus palatium novum et alia templa aedificata sunt.
Quamquam sedes regis saeculo nono in [[Chale]], postea in [[Dur Sarrukin]], denique rege [[Sanherib]] (705–682 a.C.n.) in [[Ninive]] translata est, urbs Assur, quippe cum erat sedes [[Assur (deus)|Assur]] dei, tamen locus [[religio]]nis Assyriae medius manebat. Usque ad finem regni Assyrii reges sub palatio vetere, ubi nonnulli sarcophagi regum reperti sunt, condebantur. Inter duos moenium circulos signa regum magistratuumque eponymorum posita erant.
Anno [[614 a.C.n.]] urbs ab exercitu regis [[Media|Medorum]] [[Cyaxares|Cyaxare]] capta et eversa est.
Primo saeculo a.C.n. denuo habitata Assur locus administrationsadministrationis regni [[Parthia|Parthorum]] facta est. Illo tempore in urbe septentrionali [[agora]] una cum aedificiis publicis, in urbe meridiana palatium novum aedifictatum est. Etiam templum Assur dei renovatum est.
Saeculo tertio p.C.n. iterum deleta saeculis labentibus, quamvis interdum a paucis habitata, in ruinas redacta est.
 
== Patrimonium totius mundi periculis circumventum ==