Quantum redactiones paginae "Cordax" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Cordax''' (Graece κόρδαξ) fuit saltandi genus a Graecis antiquis ad Romanos translatum, cuius singulorum motuum de...'
 
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Girl dancing Holi feest 2008.jpg|thumb|Puella non cordacem ducit sed fortasse tamen aliquid id genus.]]
 
'''Cordax''' ([[Graece]] κόρδαξ) fuit saltandi genus a [[Graeci antiqui|Graecis antiquis]] ad [[Romani antiqui|Romanos]] translatum, cuius singulorum motuum descriptio nobis non pervenit, at tamen minima quaedam ex auctoribus antiquis conligi possunt. Origo cordacis nobis latet, nec quicquam certi de [[etymologia]] ''cordacis'' dici potest. Cum ''cordax'' vocabulis cognatis carere videatur, relinquitur, ut consentientes [[Alphonsus A. Nehring|Alphonso Nehring]] putemus ''cordacem'' vocabulum ex [[Asia Minor]]e oriundum esse.<ref>Nehring 1914: 185-187.</ref> Dicit [[Lucianus]]<ref>''De saltatione'' 22 & 26.</ref> cordacem a [[Satyri]]s inventum esse.
 
== De natura cordacis ==
Prima mentio cordacis legitur apud [[Aristophanes|Aristophanem]],<ref>Latte 1913; Delavaud-Roux 1997.</ref> qui ceteros suae aetatis comoedos, praesertim [[Eupolis|Eupolin]], reprehendit, quod vili calliditate vetulam ebriam (γραῦν μεθύσην) in scaenam inducere soleret, quae cordacem saltaret.<ref>''[[Nubes (Aristophanes)|Nub.]]'' 555; cf. 540.</ref> Cordax fuisse videtur saltatio comica (κωμικὴ ὄρχησις), et quidem rudis plebeiaque, qua aliqui [[vetus comoedia|veteres comoedi]] — tales quos Aristophanes recusare videtur — uti solebant. Cordax, saltatio illa lasciva effrenata strepens interdumque obscena, non solum in veteris comoediae theatris usurpabatur. Etiam in epulis et conviviis saltator vel saepius saltatrix cordacem ducebat, nam ebrietas ad cordacem trahebat. Aristophanes prae se fert apud deteriores comoedos moris esse aniculam ebriam inducere. Etiam [[Theophrastus]] in sexto ''[[Characteres (Theophrastus)|Characterum]]'' libro, quo amentiam pertractat, dicit hominem amentem, licet sobrius sit, cordacem saltare audere.<ref>Theophr. ''Char.'' 6 ἀμέλει δυνατὸςς καὶ ὀρχεῖσθαι νήφων τὸν κόρδακα.</ref> Apud [[Publius Petronius Niger|Petronium]] [[Trimalchio]] comissabundus Fortunatam uxorem suam ita extollit: "cordacem nemo melius ducit."<ref>''[[Satyricon|Sat.]]'' 52.</ref> Etiam [[Iuvenalis]], qui [[verbum (generale)|verbo]] ''cordacis'' non utitur, in undecimo [[Saturae (Iuvenalis)|Saturarum]] libro de hac saltatione tractare putatur,<ref>''Sat.'' 11.162-182.</ref> nam v. 183-184 dicit puellas plausu probatas tremulo clune ad terram descendere, quod ad id genus saltationis referri videatur, quae hodie [[tsifteteli]] vocatur.<ref>Lawler 1964: 69-86: Karayanni 2009.</ref>
 
 
== Notae ==
Line 10 ⟶ 11:
== Bibliographia ==
* Delavaud-Roux, Marie-Hélène (1997) Danser chez Aristophane. Apud Thiercy, Pascal & Menu, Michel (eds.), ''Aristophane: la langue, la scène, la cité'', 295-307. Levante Ed.
* Karayanni, Stavros Stavrou (2009) ''Dancing Fear and Desire: Race, Sexuality, and Imperial Politics in Middle Eastern Dance.'' Wilfrid Laurier University Press.
* Latte, Kurt (1913) ''De saltationibus Graecorum''. Töpelmann.
* Lawler, Lillian Beatrice (1964) ''The Dance of the Ancient Greek Theatre.'' University of Iowa Press.
* Nehring, Alfons (1925) Griech. τίταξ, τιτήνη und ein vorgriechisches κ-Suffix. ''Glotta'' 14: 163-192.