Quantum redactiones paginae "Cordax" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Cordax''' (Graece κόρδαξ) fuit saltandi genus a Graecis antiquis ad Romanos translatum, cuius singulorum motuum de...'
(eadem)

Emendatio ex 12:23, 2 Iunii 2021

Cordax (Graece κόρδαξ) fuit saltandi genus a Graecis antiquis ad Romanos translatum, cuius singulorum motuum descriptio nobis non pervenit, at tamen minima quaedam ex auctoribus antiquis conligi possunt. Origo cordacis nobis latet, nec quicquam certi de etymologia cordacis dici potest. Cum cordax vocabulis cognatis carere videatur, relinquitur, ut consentientes Alphonso Nehring putemus cordacem vocabulum ex Asia Minore oriundum esse.[1] Dicit Lucianus[2] cordacem a Satyris inventum esse.

De natura cordacis

Prima mentio cordacis legitur apud Aristophanem,[3] qui ceteros suae aetatis comoedos, praesertim Eupolin, reprehendit, quod vili calliditate vetulam ebriam (γραῦν μεθύσην) in scaenam inducere soleret, quae cordacem saltaret.[4]


Notae

  1. Nehring 1914: 185-187.
  2. De saltatione 22 & 26.
  3. Latte 1913; Delavaud-Roux 1997.
  4. Nub. 555; cf. 540.

Bibliographia

  • Delavaud-Roux, Marie-Hélène (1997) Danser chez Aristophane. Apud Thiercy, Pascal & Menu, Michel (eds.), Aristophane: la langue, la scène, la cité, 295-307. Levante Ed.
  • Latte, Kurt (1913) De saltationibus Graecorum. Töpelmann.
  • Nehring, Alfons (1925) Griech. τίταξ, τιτήνη und ein vorgriechisches κ-Suffix. Glotta 14: 163-192.