Quantum redactiones paginae "Basilius II Bulgaroctonus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 34:
Ab anno 989 Basilii vires in interno ita corroborabantur, ut plus quam viginti annos contra [[bulgari|Bulgaros]] pugnare posset. Bulgaros iam in adulescentia cognoverat et imperio Byzantino iterum atque iterum oppresso consilium de Bulgaris profligandis cepit. Postquam exercitus Byzantini strategiam mutavit, contra Bulgaros insidiatores contumaces victorias peperit. Post quindecim annos bellicosos in [[Pugna apud Clidium commissa]] [[Samuel (rex Bulgariae)]] victus est; militum autem vivorum milia quattuordecim elucificata sunt. Fertur Samuel suos caecatos videns amentia captus esse. Inde Basilius epitheton Bulgaroctoni portavit. Samuele rege mortuo cum successoribus [[Gabriel Radomir|Gabriele Radomir]], [[ioannes Vladislav|Ioanne Vladislav]] et [[Prusianus II (rex Bulgariae)|Prusiano II]] bella multa gessit. Anno 1018 caput [[Lycnidus|Lycnidus]] (Ohrid) cum thesauro regio in manus Basilii venit; Maria vidua regis Ioannis Vladislav una cum infantibus Basilio tradita novae plagae imperio contributae sunt.
 
Bulgaria expugantaexpugnata, [[Ecclesia orthodoxa Bulgariae]] nova statuta recepit. Patriarcho expulso Basilius, qui autocephaliam numquam violavit, Archiepiscopatum Lycnidi totiusque Bulgariae erexit. Primus archiepiscopus Ioannes I Debranin Slavus fuit, cui Graecus Leo I Constantinopolitanus successit. Occidentalibus regionibus pacificatis limes orientalis diu neglectus firmandus erat. Impetus Fatimidorum mahometanorum ante [[Halapia]]m prohibiti sunt et in [[Armenia]] ita immiscebatur, ut post annum 1020 et Armenia pars imperio facta est. Quo autem neutralitas Armeniae omnibus tam pretiosa perdita est.
[[File:Map Byzantine Empire 1025-it.svg|thumb|Imperium Byzantinum, ca. annum 1025]]
 
==Gravitudo==
Basilius aetate annorum LXVII in [[Palatium Magnum (Constantinopolis)|Palatio Magno]] Constantinopolitano mortuus est. Omnium imperatorum orientalium imperium eius maxime longaevum fuit. Constantinus VIII post mortem fratris triennium munere monarchi fungebatur.