Quantum redactiones paginae "Columbia" differant

Content deleted Content added
→‎Recens historia: Sermonem faciliorem lectu feci.
No edit summary
Linea 4:
'''Columbia'''<ref>{{Egger DL|43}}. "Columbia . . . [olim] foederata respublica Columbiae" {{Google Books|iXZYAAAAcAAJ|p. 169}}</ref> (Hispanice ''Colombia'' et rite ''República de Colombia'') est [[res publica]] in boreoccidentali [[America Australis|Americae Australis]] [[regio]]ne sita. [[Superficies|Superficiem]] 2&thinsp;070&thinsp;408 [[chiliometrum quadratum|km²]], e quibus 1&thinsp;141&thinsp;748 km² continentali territorio et reliqua 928 660 maritimae extensioni correspondunt, habet. Finitimae civitates sunt boreoccident [[Panama]], oriente [[Venetiola]] et [[Brasilia]], meridie [[Aequatoria]] et [[Peruvia]]; septentrione quoque Columbia [[Mare Caribbaeum|mari Caribbaeo]] et occidenti [[Oceanus Pacificus|oceano Pacifico]] madefit. Columbia de maritimis finibus cum [[Venetiola]] et [[Nicaragua]] controversatur. Ad Columbiam diversae [[insula]]e ut [[archipelagus]] [[Sanctus Andreas, Providentia, et Sancta Catherina|Sancti Andreae, Providentiae et Sanctae Catherinae]] pertinent. Inter civitates Americae Australis Columbia locum quartum habet, quo ad [[superficies|superficiem]], tertium quo ad incolarum numerum pertinet. [[Caput (urbs)|Caput]] est [[Bogota]].
 
Territorium, quod hodie Columbia appellatur a principio populi [[Americani indigenae|Amerindi]] e [[Media America]] insulisque Caribicis migrantes incolebant. Praecipuae tribus [[Confoederatio Muiscana|Muisca]], [[Quimbayae|Quimbaya]], [[Tayronae|Tayrona]], et [[Zenuvii|Zenuvia]] ([[Hispanice]] ''Muisca, Quimbaya, Tairona,'' et ''Zenú'') ad linguisticas familias [[Linguae Aravacanae|Aravacanam]], [[Linguae Chibchanae|Chibchanam]], et [[Linguae Ge-Pano-Caribanae|Caribicam]] pertinentes fuerunt. Meridiei pars ab [[Imperium Incarum|Incis]] inculta est. [[Saeculum 15|Saeculo quinto decimo]] [[conquisitatores Hispani]] territorium occupantes colonizaverunt, quod ad [[Viceregnum Novae Granatae|Viceregni Novae Granatae]] creationem tulit. Anno [[1819]] cum [[Simon Bolívar|Simonis Bolívar]] expeditionibus Columbia libertatem ab [[Hispania]] obtinuit, sed iam anno [[1830]] [[Magna Columbia]] in intestinis bellis cito collapsa est, quae praesentium Venetiolae et Aequatoriae [[secessio}}]]nem provocaverunt. Illae, quae nunc Columbia et [[Panama]] sunt, velut [[Res Publica Novae Granatae]] emerserunt, vicissim cum [[Confoederatio Granatina|Confoeder formarentur usque ad praesentis unitariae rei publicae anni [[1886]] consolidationem. Anno [[1903]], post [[Bellum Mille Dierum]], [[departimentum|departimenti]] sive praefecturae Panamae secessio accidit. Columbia in bello cum Peruvia anno [[1932]] propter vastum territorium Trapezium Amazonicum nominatum involuta est, resoluto per [[Societas Civitatum|Societatis Civitatum]] arbitrium. Anno [[1948]] initum est [[bellum civile]] ([[La Violencia]]), quod usque ad ineuntes [[anni 1960|annos 1960]] durabat et [[chartellum|chartella]]{{dubsig}} [[medicamentum|medicamentorum]] contra [[lex|leges]] genuit. Quod praesentem certamen [[arma]]tum in Columbia inter gubernationem, [[communismus|communisticum]] [[exercitus|exercitum]] clandestinum, paramilitares et medicamentorum cryptopolas{{dubsig}} provocavit, qui milia interfectorum, vulneratorum, raptorum, discessorum, et abitorum hominum velut consequentiam reliquerunt quod Columbiam in mundo violentisssimarum civitatum unam et medicamentorum exportatorissimarum unam classificavit. Nihilominus Columbia instituta aliquantulum stabiliora habuit, aliis [[America Australis|Americae Australis]] civitatibus collata, excepta brevi interclusione inter annos [[1953]] et [[1957]], cum [[subitanea conversio rerum|subitaneam conversionem rerum]] experita esset.
 
Columbia [[saeculum 21|saeculo XXI]] ineunte mediae magnitudinis potentia fuit, cum quarto [[productus domesticus grossus|PDG]] maximo inter civitates Americae Australis, ubi [[coffeum|coffei]] productio et [[flos|florum]], [[carbo]]nis [[petroleum|petroleique]] [[exportatio]] res magni momenti essent. Magnam [[diversitas culturae|culturarum diversitatem]] et [[civitates megadiversae|amplissimarum planetae]] et [[diversitas biologica|biodiversitatum]]{{dubsig}} unam ostendit.