Quantum redactiones paginae "Phileas Gilbert" differant

430 octeti additi ,  11 months ago
mNo edit summary
Tiro [[Augusta Suessionum|Augustae Suessionum]] usque in [[1874]] pasticiarius laboravit, deinde [[Lutetia]]e in urbe. Ibi caput coquinae apud popinam ''[[chez Bonvalet]]''<ref>[http://gallica.bnf.fr/ark:/12148/btv1b69475797 De hac popina]</ref> anno [[1884]] factus est. Denuo anno [[1920]] ad amicum Prosperum Salles se iunxit, coquum deversorii ''{{Creanda|fr|Hôtel de Paris Monte-Carlo|Hôtel de Paris|de Paris}}'' ad [[mons Caroli|montem Caroli]], ubi a fornacibus meruit.
 
Dum ''chez Bonvalet'' operam dabat libellos periodicos ''[[L’Art culinaire]]'' cum [[Augustus Escoffier|Augusto Escoffier]] condidit et direxit. Praefationem scripsit operis Prosperi Salles et [[Prosper Montagné|Prosperi Montagné]], [[Monoecus|Monoeci]] anno [[1900]] divulgati, titulo ''La Grande Cuisine illustrée''. Librum Augusti Escoffier principalem, ''[[Le Guide gulinaire]]'' (1902), supplementumque ''Le Livre des menus'' (1912), ipse cum Aemilio Fétu<ref>[https://www.museecompagnonnage.fr/le-compagnonnage/histoire/notes-dhistoire/articles/septembre-1913-les-compagnons-cuisiniers Pauca de Aemilio Fétu]</ref> ad prelum parare curavit. Ab anno [[1912]] usque ad mortem fasciculos culinarios ''Almanach Hachette'' composuit eodemque fere tempore libellos ''Le Pot-au-feu'' direxit. Anno [[1938]] una cum Escoffier praefationem composuit encyclopaediae ''[[Larousse Gastronomique]]'' a Prospero Montagné scriptum.
 
== Scripta potiora ==
== Notae ==
<references />
 
== Bibliographia ==
* Denis Saillard, "Chefs contre gastronomes. Histoire d’une défaite médiatique (1880-1940)" in ''Le Temps des médias'' no. 24 (2015) pp. 44-65 [https://www.cairn.info/revue-le-temps-des-medias-2015-1-page-44.htm?try_download=1 Situs venalis]
 
 
== Nexus externi ==