Quantum redactiones paginae "Sextus Aurelius Victor" differant

Content deleted Content added
 
Linea 3:
'''Sextus Aurelius Victor Afer''' (natus circa annum [[320]]; obiit circa [[390]]) fuit [[rerum gestarum scriptor]] Romanus; opus eius sub titulo ''Liber de Caesaribus'' cognitum est. In libris manu scriptis et in editionibus cum hoc opere saepe adiunguntur duo opera minime ab Aurelio Victore conscripti (scilicet: ''[[Origo gentis Romanae]]'', ''[[De viris illustribus urbis Romae (opus anonymum)|De viris illustribus urbis Romae]]''). Haec omnia "[[Corpus Aurelianum]]" vel "Historia Tripertita" appellantur.
== De cursu honorum ==
In [[Africa (provincia Romana)|Africa]]<ref>''[[De Caesaribus (Aurelius Victor)|De Caesaribus]]'' 20.6. In titulo ''[[Origo gentis Romanae|Originis gentis Romanae]]'' "Victor Afer" a manuscriptis appellatur.</ref> modesto loco natus Aurelius Victor litterarum studio ad altiora progreditur<ref>''[[De Caesaribus (Aurelius Victor)|De Caesaribus]]'' 20.5ː ''qui rure ortus tenui atque indocto patre in haec tempora vitam praestiti studiis tantis honestiorem''.</ref>. Anno [[361]] [[Sirmium (urbs antiqua)|Sirmii]] versabatur, quo fortasse ut apparitor [[Vindonius Anatolius|Anatolii]], [[Praefectus praetorio|praefecti praetorio]] Illyrici venerat, et ab imperatore [[Iulianus Apostata|Iuliano]] tum cum adversus [[Constantius II|Constantium II]] iter faciebat, rector [[Pannonia|Pannoniae secundae]] et [[Consularis|consularis]] declaratus est. Ita homo novus in ordinem senatorium adliciebatur. Idem Augustus Victorem, ''virum sobrietatis causa aemulandum'', statua publica aenea dignatus est incertum utrum ob opusculum ''De Caesaribus'' quod ultimo capitulo ministri Constantii denigrantur an maiorum beneficiorum gratia ad Sirmienses conciliandos pertinentium. Nihil amplius de eo tum accepimus sed rectores a Iuliano designati plerumque secutis annis a successoribus removentur. Diu postea demum usque ad [[Praefectus urbi Romae|praefecturam urbis]], summam dignitatem senatoriam, ([[388]]-[[389]]) iam sexagenarius promotus est<ref>[[Ammianus Marcellinus]] XXI.10.66ː ''Victorem apud Sirmium visum scriptorem historicum exindeque venire praeceptum, Pannoniae secundae consularem praefecit et honoravit aenea statua, virum sobrietatis gratia aemulandum, multo post urbi praefectum''. Andreas Chastagnol, ''Les fastes de la préfecture de Rome au Bas-Empire''. Parisiis : Nouvelles éditions latines, 1962ː 440-441. J. Szidat, "Zur Ankunft Iulians in Sirmium 361 n. Chr. auf seinem Zug gegen Constantius II", ''Historia'', 1975ː 375-384.</ref>. Simul iudex sacrarum cognitionum erat<ref>{{CIL|6|1186}}</ref>.
 
== Opera ==