Quantum redactiones paginae "Sextus Aurelius Victor" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
'''Sextus Aurelius Victor Afer''' (natus circa annum [[320]]; obiit circa [[390]]) fuit [[rerum gestarum scriptor]] Romanus; opus eius sub titulo ''Liber de Caesaribus'' cognitum est. In libris manu scriptis et in editionibus cum hoc opere saepe adiunguntur duo opera minime ab Aurelio Victore conscripti (scilicet: ''[[Origo gentis Romanae]]'', ''[[De viris illustribus urbis Romae (opus anonymum)|De viris illustribus urbis Romae]]''). Haec omnia "[[Corpus Aurelianum]]" vel "Historia Tripertita" appellantur.
== De cursu honorum ==
In [[Africa (provincia Romana)|Africa]]<ref>''[[De Caesaribus (Aurelius Victor)|De Caesaribus]]'' 20.6. In titulo ''[[Origo gentis Romanae|Originis gentis Romanae]]'' "Victor Afer" a manuscriptis appellatur.</ref> modesto loco natus litterarum studio ad altiora praegressus est Aurelius Victor<ref>''[[De Caesaribus (Aurelius Victor)|De Caesaribus]]'' 20.5ː ''qui rure ortus tenui atque indocto patre in haec tempora vitam praestiti studiis tantis honestiorem''.</ref>. Anno [[361]] Sextus Aurelius Victor ab imperatore [[Iulianus Apostata|Iuliano]], quem [[Sirmium (urbs antiqua)|Sirmii]] convenit tum cum adversus [[Constantius II|Constantium II]] iter faciebat, rector [[Pannonia|Pannoniae secundae]] declaratus est. Idem Augustus Victorem, ''virum sobrietatis causa aemulandum'', statua publica aenea dignatus est. Usque ad [[Praefectus urbi Romae|praefecturam urbis]] ([[388]]-[[389]]) postea promotus est<ref>[[Ammianus Marcellinus]] XXI.10.6. Andreas Chastagnol, ''Les fastes de la préfecture de Rome au Bas-Empire''. Parisiis : Nouvelles éditions latines, 1962ː 440-441. J. Szidat, "Zur Ankunft Iulians in Sirmium 361 n. Chr. auf seinem Zug gegen Constantius II", ''Historia'', 1975ː 375-384.</ref>. Simul iudex sacrarum cognitionum erat<ref>{{CIL|6|1186}}</ref>.
 
== Opera ==