Quantum redactiones paginae "Pulcinella (Stravinski)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 13:
 
Decessio quaestus. Post [[res novae Russiae (1917)|res novas Russiae]] Stravinski domo carere se intellexit, nam cum [[Russia bolsevicica]] [[conventio Bernenesis de protegendis litterarum et artis operibus|conventionem Bernensem]] subscribere nollet, Stravinski exeuntibus [[anni 1910|annis 1910]] penuria pecuniae laborabat. Ne ''Historia militis'' quidem inopiam levabat, nam statim post tirocinium [[Lausonium|Lausoni]] [[28 Septembris]] anno 1918 factum plures actus inhibiti erant ob [[influentia Hispanica|influentiam Hispanicam]]. Etiam cum [[Sergius Djagilev|Sergio Djagilev]], susceptore theatrali, de pecunia dissensio erat: qui enim anno [[1909]] [[Lutetia]]e societatem ''[[Ballets russes]]'' constituerat. Djagilev rogaverat Stravinski, ut ''Sacra veris'' aliasque ballationes (quae nunc omnibus notae sunt) componeret. Res pecuniarias procurare in tumultu belli et perturbatione Russiae difficile erat.
 
== De componenda ballatione ==
Anno [[1917]] Leonidas Massine, choreographus et ballator Russicus, cum in tabulario [[Neapolis|Neapolitano]] [[comoedia artis|comoediae artis]] studuisset, de tralaticiis [[dramatis persona|personis]] huius artis ''Pulcinellam'' novam ballationem creare cupiebat. Quo incepto exardescens Djagilev inedita opera [[Ioannes Baptista Pergolesi|Ioannis Pergolesi]] ([[1710]]-[[1736]]) ex [[nota musica|notis]] [[Conservatorio di San Pietro a Majella|conservatorii Napoletani]] reperta usurpare voluit. Djagilev primum [[Manuel de Falla|Manuelem de Falla]] rogavit, qui opera Pergolesiana ad ballationem adcommodaret, sed recusante hoc compositore [[Hispania|Hispanico]] Stravinski paene praeter exspectationem hoc proposito accepto operae se dedit.