Quantum redactiones paginae "Pulcinella (Stravinski)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 9:
''Pulcinella'' quam plurimum differt a ''Sacris veris'', quae fabula anno [[1913]] in [[Théâtre des Champs-Élysées]] primum edita rudi strepitu atque audaci naturalismo magnum inter spectatores tumultum civerat. Etiam [[choreographia]] ferox [[Venceslaus Nižinskij|Venceslai Nižinski]] reclamationes vociferantes concitabat. Cum ''Sacra veris'' vi effrenata prorumperent, ''Pulcinella'' praeterita intuebatur: respexit enim leges formales producendi soni saeculo XVIII fixas, quas Stravinski in suo opere in formam saeculi XX redegit. ''Pulcinellam'' opus insigne esse constat ob hoc ipsum, quia primum opus erat aetatis neoclassicae Stravinskianae, quae super 30 annos tenuit. Unde tanta inter ''Sacra veris'' et ''Pulcinellam'' distantia?
 
[[Fasciculus:Igor Stravinsky Essays.jpg|thumb|upright=0.7|left|Inguarus Stravinski anno 1921]]
Tempora mutata. Primum quidem Stravinski in eiusmodi, quibus in ''Sacris veris'' usus erat, effrenatis procellis sonorum versari ferrique conatus diu ballationem, quae ''[[Nuptiae (Stravinski)|Nuptiae]]'' (''Les noces'') dicitur, componebat. Quod opus primum cogitabat ad ingentem symphoniacorum turbam componere. Decem annos ''Nuptiis'' operam dabat: primo demum tirocinio anno [[1923]] numerus symphoniacorum valde deminutus erat, nam nihil nisi [[clavile|clavilia]] quattuor, [[instrumentum percussionale|instrumenta percussionalia]], [[chorus mixtus|chorum mixtum]] ac [[cantus|monodiarios]] quattuor habebat. Quae vices compositionis indicio sunt mundum [[anni 1910|annis 1910]] penitus mutatum esse. Nam mox post primum tirocinium ''Sacrorum veris'' mutatio rerum facta est caede [[Franciscus Ferdinandus (archidux Austriae)|Francisci Ferdinandi]] [[archidux|archiducis]] a [[Gabriel Princip|Gabriele Princip]] peracta. Saeviente [[primum bellum mundanum|bello]] cum alii tum etiam symphoniaci proeliis interesse cogebantur, nec moderatoribus musicis suppetebant opes, quibus ingentes concentus instruerent. Itaque tempore belli Stravinski opera leviora ad clavile apta ac series cantabiles componebat. Etiam opera scaenica minuta composuit, sicut ''Renard'' ([[1916]]), melodrama aulicum a [[Winnaretta Singer]], principissa de Polignac, iussum, et ''[[Historia militis|Historiam militis]]'' (''Histoire du soldat''), opusculum ad [[theatrum musicum]] compositum.
 
Decessio quaestus. Post [[res novae Russiae (1917)|res novas Russiae]] Stravinski domo carere se intellexit, nam cum [[Russia bolsevicica]] [[conventio Bernenesis de protegendis litterarum et artis operibus|conventionem Bernensem]] subscribere nollet, Stravinski exeuntibus [[anni 1910|annis 1910]] penuria pecuniae laborabat. Ne ''Historia militis'' quidem inopiam levabat, nam statim post tirocinium [[Lausonium|Lausoni]] [[28 Septembris]] anno 1918 factum plures actus inhibiti erant ob [[morbus Hispanicus|morbum Hispanicum]].