Quantum redactiones paginae "Philae" differant

Content deleted Content added
 
Linea 3:
'''Philae''' ([[Coptice]] Ⲡⲓⲗⲁⲕ ''Pilak'' et Ⲡⲓⲗⲁⲕϩ ''Pilakh'', ab Aegyptio Hieroglyphico ''Pɜ-ỉw-Rq'', Demotico ''Pɜ-ỉ-lq'' "Insula ''Laq''";<ref>'Laq' ex origine fortasse significat "angulum," "extremum," "sumum"ve. Cf. Černý p. 71</ref> [[Arabice]] بلاق ''Bilāq'', فيلة ''Fīlah'', et hodie أنس الوجود‎‎ ''ˀĀnas al-Waġūd''), fuit [[insula]] [[Aegyptus|Aegypti]] superioris in [[regio]]ne [[Nubia]]e, hodie sub [[aqua]]s [[Lacus Nasser]]ani apud [[Moles Syenitica|Molem Syeniticam]] deperdita. Ibi [[templum|templa]] et [[oberliscus|obelisci]] olim steterunt, quorum nonnulli in alias civitates amoti sunt, alii in terram altiorem iuxta ripas lacús.
== Historica ==
Praecipuum templum illius insulae [[Isis|Isidi]] deae dicatum anno [[535]] demum [[Iustinianus II|Iustiniani]] iussu clausum et in ecclesiam Christianam transformatum est. Hucusque enim [[Nubia|Nubiae]] incolis vicinae deam suam venerari ibi licebat. Templum a [[Pharao|pharaone]] [[Nectanebos II|Nectanebo]] inchoatum et a Romanis perfectum bene servatum hodie in aliam insulam adhuc emergentem translatum est postquam insula submersa est. Francogallicus scriptor Christianus Jacq, postquam [[thesis doctoralis|thesem doctoralem]] de religione Aegyptia antiqua sustinuit, in mythistoria ''Pour l'amour de Philae''<ref>Grasset, 1990.</ref> inscripta concertationem inter ultimos Superiores sectatorum deae (Isis et Sabni nomine) et episcopum Theodorum describit donec manus fanaticorum superstites paganos reliquos saeviter trucidavit.
 
Iam ab anno [[1894]] cursus Nili prima mole ad [[Syene|Syenen]] interceptus quodam tempore anni insulam inundare coepit et iam tum viator Francogallicus [[Petrus Loti]] mortem Philarum deplorabat<ref>''La Mort de Philae'', Calmann Lévy, 1908.</ref> et Anglorum avaritiam vituperabat culturam [[Linum xylinum|lini xylini]] foventium et monumenta antiqua despicientium.