Quantum redactiones paginae "Carolus Aemilius Janssen" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
Anno 1843 in seminario Groelandico se inscripsit et anno consecuo ordinatus est. Eum missionarium [[Sisimiut|Holsteinsborg]] in oppido creaverunt, qui regionem [[Maniitsoq|Sukkertoppen]] quoque curaret. Eodem anno consilium captum est de duobus seminariis paedagogicis institudendis. Carolus Janssen in instituto meridiano condendo operam dabat iuvenes Groenlandicos ad introitum paraturus. Cum rector scholae ''Grønlands Seminarium'' Carolus Iunius Optatus Steenberg anno 1848 in Daniam remigraret Carolus ad tempus res moderari coepit. Anno 1849 missionarius primus [[Nuuk|Godthåb]] declaratus est: eius erat fanum novum Salvatoris consecrandum. Die 8 Novembris 1849 Ludovicam Sophiam Fridericam Luplau in matrimonium duxit, parochi cuiusdam filiam. Anno 1851 Janssen in seminarium septentrionale missus est, ubi res in tanto discrimine periculi stabant. Anno 1853 rector universitatis Godthåb factis est, quod munus usque annum 1853 implevit, cum podagrae curandae reditus fiebat.
==Adeptiones linguisticae==
Janssen inter primos fuit qui istam orthographiam a [[Samuel Kleinschmidt|Samuele Kleinschmidt]] anno 1851 emendatam ubique introducendam esse censuit. Janssen etiam [[liber definitivus|libros definitivos]] pepigit. Scripsit ''Elementærbog i Eskimoernes Sprog til Brug for Europæerne ved Colonierne i Grønland'' (1862),<ref>[http://denstoredanske.dk/Dansk_Biografisk_Leksikon/Kirke_og_tro/Pr%C3%A6st/Carl_Janssen Vita eius], ''Dansk Biografisk Leksikon''</ref> historiam mundanam ''Silamiut ingerdlausiánik (Menneskehedens fremskridt)'' (1861) et librum [[psalmi|psalmorum]] melioravit. Anno 1913 diaria eius dedita sunt.<ref>[https://arktiskinstitut.dk/vidensdatabaserne/biografisk-leksikon/soeg-i-biografisk-leksikon/?L=0&employee=297&no_cache=1 Vita eius,] ''Biografisk Leksikon for Grønland''</ref> Una cum [[henricus Ioannes Rink|Henrico Ioanne Rink]] et Samuele Kleinschmidt ex anno 1857 consilia instituit, ubi autochthonos vocem suam dare fas erat ''(Forstanderskaber)''.
 
In Daniam reversus anno 1858 parochus in decanatibus Sørbymagle, Kirkerup et Værslev (1872) in [[Selandia]] et in decanatu Jordløse
in [[Fionia]] declaratus est. Denique nno 1881 rude donatus est.
 
== Notae ==