Quantum redactiones paginae "Philae" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
'''Philae''' ([[Coptice]] Ⲡⲓⲗⲁⲕ ''Pilak'' et Ⲡⲓⲗⲁⲕϩ ''Pilakh'', ab Aegyptio Hieroglyphico ''Pɜ-ỉw-Rq'', Demotico ''Pɜ-ỉ-lq'' "Insula ''Laq''";<ref>'Laq' ex origine fortasse significat "angulum," "extremum," "sumum"ve. Cf. Černý p. 71</ref> [[Arabice]] بلاق ''Bilāq'', فيلة ''Fīlah'', et hodie أنس الوجود‎‎ ''ˀĀnas al-Waġūd''), fuit [[insula]] [[Aegyptus|Aegypti]] superioris in [[regio]]ne [[Nubia]]e, hodie sub [[aqua]]s [[Lacus Nasser]]ani apud [[Moles Syenitica|Molem Syeniticam]] deperdita. Ibi [[templum|templa]] et [[oberliscus|obelisci]] olim steterunt, quorum nonnulli in alias civitates amoti sunt, alii in terram altiorem iuxta ripas lacús.
== Historica ==
Praecipuum templum illius insulae [[Isis|Isidi]] deae dedicatum anno [[535]] demum [[Iustinianus II|Iustiniani]] iussu clausum et in ecclesiam Christianam transformatum est. Hucusque enim [[Nubia|Nubiae]] incolis vicinae deam suam venerari ibi licebat. Templum a pharaone [[Nectanebos II|Nectanebo]] inchoatum et a Romanis perfectum bene servatum hodie in collem proximum translatum est postquam insula submersa est. Christianus Jacq in mythistoria ''Pour l'amour de Philae''<ref>Grasset, 1990.</ref> inscripta ultimam concertationem inter ultimos Superiores sectatorum deae (Isis et Sabni nomine) et episcopum Theodorum describit donec manus fanaticorum paganos saeviter trucidaret.
{{NexInt}}
* [[Obeliscus Philensis (OGI 137)]]