Quantum redactiones paginae "Poschechonia" differant

12 octeti amoti ,  7 months ago
Summarium vacuum
 
{{videdis|Poschechonia (discretiva)}}
'''Poschechonia'''<ref>[https://gallica.bnf.fr/ark:/12148/btv1b5971539g/f3.item.r=Mappa%20generalis%20gubernii.zoom ''Atlas Russicus'', Petropoli 1745, p. 4]</ref> ([[Russice]] Пошехонье, ''Pošechon’e'') est [[regio]] [[historia|historica]] [[Russia]]e, nunc pars [[regio Iaroslaviensis|regionis Iaroslaviensis]]. In ripis [[Šeksna|Schechona]]e fluminis (nunc ''Šeksna''), [[Volga]]e tributarii, sita erat; ''po Schechone'' Russice ''secundum Schechonam'' signficat. Poschechonia ducatuum [[ducatus Iaroslaviensis|Iaroslaviensis]], [[ducatus UgliciensisUglicia|Ugliciensis]] et [[Moscovia|Moscoviensis]] pars fuit. [[Vacca]]e lactosae in Poschechonia maxime colebantur et regio [[lac]]te et [[caseus|caseo]] ([[caseus Poschechonicus]]) notior erat. [[Poschechonia (urbs)|Poschechonia]] urbs solum anno 1777 condita est et regionis nomen cepit. Nunc Poschechoniae antiquae pars magna a [[receptaculum aquae Piscarianum|receptaculo aquae Piscariano]] inundata est.
 
==In litteris==
22 215

recensiones