Quantum redactiones paginae "Lingua Coreana" differant

Content deleted Content added
Linea 177:
Nexus inter locutorem et scriptorem eorumque subiectum et auditores est proprietas maximi momenti in lingua Coreana. Quae conexio inter locutorem et scriptorem et subiectum referens manifesta est per ''honorifica'', ut dicuntur, quum inter locutorem/scriptorem et auditores in ''loquelae gradu'' (sppech level) reflectitur.
 
===HonoroficaHonorifica===
 
Cum de superiori cuiusdam statu sociali agitur, ille, qui cuiquam scribit loquiturve, rite praecipuis utitur nominibus verborumve terminationibus, quibus superioritas subiecti indicetur. Statu aliquis aliquem superat, si idem est consanguineus major natu, peregrinus eiusdem maiorisve aetatis, conductor operarum, magister, emptor, sive huiusmodi. Statu aequales aut inferiores sunt ii, qui peregrini iuniores, studentes, operarii et ceteri huiusmodi sunt. His temporibus, praecipuae exstant terminationes, quae adhibentur in sententiis declarativis, interrogativis sive imperatives; tam honorificis quam usualibus.