Quantum redactiones paginae "Venus Cnidia" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 3:
 
[[Bernardus de Montfaucon]]<ref>''L'antiquité expliquée et représentée en figures'', Volume 4, [https://books.google.fr/books?id=haVMmZLVcr0C&newbks=1&newbks_redir=0&dq=phryne%20venus%20cnidia&hl=fr&pg=PA126-IA4#v=onepage&q=phryne%20venus%20cnidia&f=false]</ref> haec curiose de statua illa:
"Illius videlicet Veneris inter omnes statuas celeberrimae schema, cuius statuae sculptor fuit ille inter principes statuarios insignis Praxiteles. Duas ille Veneris statuas fecit, inquit Plinius,
{{Citatio|1= simulque vendebat: alteram, velata specie, quam ob id quidem praetulerunt, quorum conditio erat, Coï, cum alteram etiam eodem pretio detulisset, severum id ac pudicum arbitrantes. Reiectam Cnidii emerunt, immensa differentia famae. Voluit etiam postea a Cnidiis mercari Rex Nicomedes totum aes civitatis alienum, quod erat ingens, dissoluturum se promittens. Omnia perpeti maluere, nec immerito. Illo enim signo Praxiteles nobilitavit Cnidum. Aedicula eius tota aperitur, ut conspici possit undique effigies deae, favente ipsa, ut creditur, facto. Nec minor ex quacumque parte admiratio est.<ref>''Historia Naturalis'' XXXVI, 5</ref>.}} (..) Praxiteles inquit [[Athenaeus Naucratites|Athenaeus]] <ref>Deipnosophistae, XIII, 6</ref>, Veneris Cnidiae imaginem fecit ad exemplar [[Phryne|Phrynes]] quam perdite amabat. At secundum Posidippum, a [[Clemens Alexandrinus|Clemente Alexandrino]] in Protreprico allatum, ad exemplar amasiae suae [[Cratine|Cratines]] Praxiteles Venerem Cnidiam sculpsit, ut quotquot Venerem Cnidiam colere se putarent, ab se adamatam Cratinem colerent. Adiicit ibidem, Pictores quosque, qui Venerem depingere vellent ad exemplar Phrynes illam depingere solitos fuisse, quemadmodum Sculptores qui Hermas Athenis efformarent, exemplum ab Alcibiade sumebant. Lucianus Venerem illam Cnidiam ita describit.
{{Citatio|1= Ingredimur templum cujus in medio dea posita est ex Pario lapide, artificium pulcherrimum, ex ore leniter diducto paulum subridens. Tota vero pulchritudo eius in aperto posita est, atque omni circumiecta vestis involucro destituta, nisi quod manuum altera partes pudendas paululum contegit. Tantum porro valuit opifex ars efficere, ut adeo aspera ac dura lapidis natura singulis membris conveniret. |2= Lucianus |3= Amores, 13 |4= versio Latina |5= Bernardus de Montfaucon}}
(...) Haec statua imperantibus Arcadio et Honorio adhuc Cnidi visebatur."