Quantum redactiones paginae "Venus Cnidia" differant

345 octeti additi ,  6 months ago
Summarium vacuum
'''Venus Cnidia''', [[statua]] [[Aphrodite|Aphroditae]] vel [[Venus (dea)|Veneris]] [[dea]]e, a [[Praxiteles|Praxitele]], [[sculptor]]e [[Graecia|Graeco]] [[saeculum 4 a.C.n.|saeculi quarti a.C.n.]], facta est. Dea, nuda, dextram [[manus|manum]] ante sexum ferens, manu sinistra [[vestis|vestem]] tenens, fingitur. Statua [[Cnidus|Cnidi]] in deae [[templum|templo]] stetit. Haec est prima statua Graeca quae feminam nudam [[exhibitio|exhibet]]. Secundum famam antiquam, sculptor, ut Veneris exemplo [[meretrix|meretrice]] quae in [[mare|mari]] natabat usus est. Venus Cnidia inter Praxitelis opera clarissimum habetur, venustate formaque celebre. Veneris autem duas statuas fecit. Incolae [[Cos|Coi]] simulacrum [[vestis|vestitum]] maluerunt.
 
[[Bernardus de Montfaucon]]<ref>''L'antiquité expliquée et représentée en figures'', Volume 4, [https://books.google.fr/books?id=haVMmZLVcr0C&newbks=1&newbks_redir=0&dq=phryne%20venus%20cnidia&hl=fr&pg=PA126-IA4#v=onepage&q=phryne%20venus%20cnidia&f=false]</ref> haec curiose de statua illa:
[[Bernardus de Montfaucon]] haec curiose de statua illa:
"Illius videlicet Veneris inter omnes statuas celeberrimae schema, cuius statuae sculptor fuit ille inter principes statuarios insignis Praxiteles. Duas ille Veneris statuas fecit, inquit Plinius 36.<ref>''Historia Naturalis'' XXXVI, 5</ref>. (..) Praxiteles inquit [[Athenaeus 13.Naucratites|Athenaeus]] <ref>Deipnosophistae, XIII, 6</ref>, Veneris CnidiæCnidiae imaginem fecit ad exemplar [[Phryne|Phrynes]] quam perdite amabat. At secundum Posidippum, a Clemente Alexandrino in Protreprico allatum, ad exemplar amasiae suae Cratines Praxiteles Venerem Cnidiam sculpsit, ut quotquot Venerem Cnidiam colere se putarent, ab se adamatam Cratinem colerent. Adiicit ibidem, Pictores quosque, qui Venerem depingere vellent ad exemplar Phrynes illam depingere solitos fuisse, quemadmodum Sculptores qui Hermas Athenis efformarent, exemplum ab Alcibiade sumebant. Lucianus Venrem illam Cnidiam ita describit.
{{Citatio|1= Ingredimur templum cujus in medio dea posita est ex Pario lapide, artificium pulcherrimum, ex ore leniter diducto paulum subridens. Tota vero pulchritudo eius in aperto posita est, atque omni circumjecta vestis involucro destituta, nisi quod manuum altera partes pudendas paululum contegit. Tantum porro valuit opifex ars efficere, ut adeo aspera ac dura lapidis natura singulis membris conveniret. |2= Lucianus}}
(...) Haec statua imperantibus Arcadio et Honorio adhuc Cnidi visebatur."
2 031

recensiones