Quantum redactiones paginae "Declinatio Prima" differant

Content deleted Content added
Linea 57:
* '''Accusativus singularis'''ː -m est nota accusativi iusta, ă brevis secundum regulam phoneticam omnem vocalem finalem ante consonantem aliam quam s corripi docentem.
* '''Genetivus singularis'''ː nota vetus genetivi erat s, ut Graece et [[Lingua Osca|Osce]], quae in veteribus poetis ([[Livius Andronicus]], [[Ennius]], [[Naevius]]) adhuc occurrit, aetate Ciceroniana quoque in locutione pater/mater familias tantum servata. Declinatio classica notam ī e secunda declinatione sumpsit (fortasse primum in adiectivis primae classis et deinde in nominibus) unde āī > ăī >ai > ae atque postea e. Genetivus āī apud Ennium, [[Plautus|Plautum]], [[Lucretius|Lucretium]] et in inscriptionibus veteribus invenitur unde [[Vergilius|Verqilius]] quoque venerandae antiquitatis amore eum sumpsitː
:''dives equom, dives pict'''ai''' vestis et auri''<ref>''[[Aeneis]]'' IX.26. Hanc enim orthographiam suadebat [[Nigidius Figulus]] apud [[Aulus Gellius|Aulum Gellium]], ''[[Noctes Atticae]]'' XIII.26.4 ut a dativo genetivus distingueretur.</ref>
* '''Dativus singularis'''ː in linguis Italicis ut Graece nota huius casus erat -āi. Umbrice āi > e, Graece āi > a (ᾀ), Latine āi > ai<ref>Fortunai poblicai {{CIL|9|1543}}. Osce ''deivai'' = Latine divae. </ref> > ae. Idem dici de casu locativo potest in nominibus qui hunc casum ab ablativo separatum servaverunt (e.g. Romae). Nihilominus in inscriptionibus nonnullae dativi formae in -ā desinentes Graecis similiores leguntur quae dialectales esse aestimari solent<ref>{{CIL|1|60}}ː ''Fortuna'', {{CIL|10|3807}} ''Loucina Tuscolana'', {{CIL|1|41}}ː ''Diana'', {{CIL|1|379}}ː ''Matre Matuta'', {{CIL|1|460}}ː ''Menerva''</ref>
* '''Ablativus singularis'''ː vetus forma huius casus in linguis Italicis in -ād desinebat (Osce ''toutad'') atque Latine in [[Senatus consultum de Bacchanalibus|Senatus consulto de Bacchanalibus]] adhuc legitur (ead, sententiad, suprad, exstrad)<ref>Vide etiam {{CIL|1|48}} et {{CIL|1|49}}ː ''praidad'' = praedā.</ref>. D finalis post vocalem longam mox evanuit.